1.
Per utramque ripam Padi reperiri ligna comperimus fabricandis apta dromonibus,
ideoque tibi praesenti iussione delegamus, ut secundum ordinationem
magnificorum virorum Abundantii praefecti praetorio atque Viliae comitis
patrimonii ad loca designata cum artificibus incunctanter accedas et, sive in
domo regia seu in privata reperta fuerint, sine aliqua facies tarditate
procurari, quia nulli grave credimus praebere, quod deo auxiliante pro communi
utilitate praeparatur.
2.
Verum ita volumus te iniuncta peragere, ut nihil ad laedendum possessorem
studiose videatur inquiri, sed tantum quae sunt necessaria utilitatis nostrae
causa praesumantur. non exquiratur aliqiud a domino, quod postea publico non
dicatur acceptum. ligna silvestria iubemus caedi, non aliquid de alienis
facultatibus violenter abscidi. talia nobis prosunt, qualia nostros gravare non
possunt, quae, si causa praesens non exquireret, ille se crederet non habere.
3.
In Mincio Ollio Ausere Tiberi et Arno fluminibus comperimus quosdam saepibus
cursum fluminis, quantum ad navigandi studium pertinet, incidisse. quod te
volumus ordinatione magnifici viri Abundantii praefecti praetorio modis omnibus
amputare, nec tale aliquid permittatis quemquam ultra praesumere, sed inviolati
alvei tractus navium relinquatur excursibus. scimus enim retibus, non saepibus
esse piscandum. nam hinc quoque detestabilis aviditas proditur, ut sibi tantum
festinet includere, quantum ad multos poterat pervenire.
|