1.
Si te tironem iudicia nostra delegissent, si ad examinis trutinam venisses
incognitus, monendum aestimaremus, quali te prudentia, quo decore tractares.
sed omnium crederis intellegentiam habere virtutum, qui exerceri meruisti
militia litterarum. aestimas enim, qua te debeas modestia continere, qui alieni
negotii visus es vota peregisse. nam si te iudicis suspicio saeva tetigisset,
laudando iustitiam leni ac penetrabili remedio eius animum corrigebas, obtinens
suavi persuasione, quod superiori non potuisses imponere. quis ergo dubitat
illa te diligere, quae constat publica voce suasisse!
2.
Professa bona non habentur ambigua: nec cuiusquam adquiescit ingenium, ut quod
ipse potuit emeritus prosequi, ab aliis tamquam rudis videatur edoceri. prolati
documenti fidem fieri legitima voce poscebas examinans, si retinerent
incorruptam scrinia veritatem. iudex nunc exhibe, quod te volebas apud alios
obtinere. age, ne tua tibi obiciatur oratio, quia pondus est pudoris gravissimi
propria voce convinci. sume igitur auctore deo recturam decuriarum, humanorum
actuum veracissimum testem, securitatem possidentium, publicae fidei
splendidissimum templum. unde tantum tibi laudis adquiritur, quantorum illic
utilitas incorrupta servatur.
3.
Vivat ibi perpetuis saeculis decedentium voluntas: transeant in posteros
iudicia parentum: scriniis tuis servetur omnium quies. alii honores habeant et
terribiles fasces: tibi humanae vitae gratissimi videntur militare custodes.
ibi enim absolutiones sunt hominum, vincla causarum, catena litium, carcer
furoris. de quo verius diceret vates Mantuanus: 'clauduntur litis portae, furor
impius intus inclusus fremit horridus ore cruento.' decuriales igitur habita
meritorum aestimatione deligito, quia non decet tantae urbis appellare quod
vile est. maioris etiam natu utere, cum fuerit necesse, sententia, factus tot
patribus senior, tantis tacentibus vox senatus. vide quid dignitatis acceperis,
ut inter tot eloquentes viros sis dicendi primarius, quos etiam nobis
profitemur esse reverendos. assume ergo concedere quae iubemus, praestare quae
cedimus, ut illis aperias ianuas curiae, quos nostra electio aulam iusserit
Libertatis intrare.
|