1.
Licet caute semper eligendus sit qui vobis mittitur approbandus, quia ipse
magis traditur examini, cuius sententia noscitur prolata pensari, illas tamen
prudentibus viris sociari cupimus dignitates, quae Romanis arcibus quasi gemmae
nobiles affiguntur. ubi enim dignius eloquens quam in civitate proficiat
litterarum, ut ibi declaret meritum, ubi nutrivit ingenium? aptum est omne
bonum locis suis et laudabilia quaeque sordescunt, nisi congrua sede potiantur.
requirit pugna validas manus, desiderat navigium pectus animosum: sic scrinia
vestra fidele propositum, sic curia facunda disertum. multa ergo deliberatione
pensandus esse creditur, qui cottidie vestris sensibus offeratur.
2.
Capuanum igitur spectabilem virum aestimatio nostra respexit, qui curiae
vestrae sententiam maioris natu auctoritate facundus ediceret et senatus
scrinia conscientiae puritate servaret, ut actus illos mundo celeberrimos sua
reddat integritate laudandos. magnum munus est, patres conscripti, ad integritatem
deligi, nec mediocriter probatur conscientia, cui est veritas commissa
saeculorum. nam si praedicatur testis qui in praesenti negotio vera dixerit,
qua laude censeri poterit, qui cunctis temporibus certa transmittit? sed
quamvis alumni vestri habeatis cuncta notissima, iuvat magis illa repetere quae
omnium consensus possit agnoscere.
3.
Adest semper electo quaedam sermonum gratia, blanditur auribus, mentem trahit,
utitur perspicuitate facundiae, qualem de pura, conscientia decet emanare. est
enim quoddam speculum morum agentis oratio nec maius potest mentis esse
testimonium quam qualitas inspecta verborum. nam ut eius propria describamus,
patitur in simplicibus rebus linguae retinacula: his eo tamen terrentior cum
perorat: et hoc illi ad gratiam datum est providente natura, ut quem prae
foribus haesitantem videras, eloquentem in certaminibus obstupescas.
4.
Illa vero memoria, quae oratorum thesaurus iure vocitatur, tanta in eum
firmitate consedit, ut semel audita scripto apud eum putes esse recondita.
magnum beneficium oblivionis nescire defectum: et quaedam similitudo vere
caelestium est tempore decursa semper habere praesentia. quae nunc ideo
declaramus, ut cognoscatis subiectorum gratas nos habere virtutes et iudicium
nostrum non per casuale votum, sed per electionis studium doceamus esse
conceptum.
5.
His ergo, patres conscripti, Capuanum bonis dotatum a praesenti indictione
decuriarum rectorem esse praecipimus, maioris etiam natu auctoritate
subvehimus, ut, qui se morum cana maturitate tractavit, quod est amplissimum
reverentiae genus, in vestro ordine aetatis honore gratuletur. augebit
eloquentiam officio meliore ditatus, quoniam multum facundior est qui
sententiam dictat quam ille qui supplicat. libertas verba nutrit, metus autem
copiam frequenter intercipit. actus quoque ipse longe dissimilis, ut qui pridem
assistebat etiam mediocribus humilibusque fortunis, nunc introducat vestrae
curiae consulares.
|