Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXIII. ABUNDANTIO PPO THEODERICUS REX.1. Tatanem saionem nostrum cum sagittariis ad illustrem virum comitem Viliarium aestimavimus esse dirigendum, ut maius sumeret robur duplicatus exercitus. ostentent invenes nostri bellis, quod in gymnasio didicere virtutis. Schola Martia mittat examina: pugnaturus ludo, qui se exercere consuevit in otio. atque ideo illustrem magnitudinem vestram eis annonas et navigia secundum consuetudinem praebere censemus, quatenus iuvante deo quo directi sunt debeant pervenire. vestrae enim sollicitudini damus nostrarum efficaciam iussionum, quia nullatenus destitui posse creditur, quod ordinationibus tuis iuvante deo incohatur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |