Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXVI. UNIVERSIS GOTHIS PER PICENUM ET SAMNIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX.1. Quamvis munificentia nostra sit omnibus ubique gratissima, multo tamen acceptiora credimus quae nostri praesentia conferuntur, quia maiora de conspectu principis populi sumunt, quam de largitate beneficia consequuntur. nam paene similis est mortuo, qui a suo dominante nescitur nec sub aliquo honore vivit, quem regis sui notitia non defendit. 2. Et ideo praesenti iussione mandamus, ut octavo iduum Iuniarum die deo auxiliante ad praesentiam nostram venire debeatis: qui sollemniter regalia dona suscipitis, si venire protinus festinatis. illud tamen necessario commonentes, ut venientium nullus provenire possit excessus, ne possessorum segetes aut prata vastetis, sed sub omni continentia properantes de custodita disciplina grata nobis esse vestra possit occursio, quia ideo exercituales gratanter subimus expensas, ut ab armatis custodiatur intacta civilitas. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |