Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber V
    • XXX. GUDUIN V. S. THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXX. GUDUIN V. S. THEODERICUS REX.

1. Quos duces eligimus, eis simul et aequitatis momenta iure delegamus, quia non tantum armis quantum iudiciis vos effici cupimus clariores. Costula igitur atque Daila cum deo propitio Gothorum nostrorum libertate laetentur, onera sibi servilia a vobis causantur iniungi, quae nec ipsos deceat perpeti nec cuiquam irrationabiliter fas sit imponi. quod si ita gestum esse cognoscis, sine aliqua dilatione facias amoveri, ne ad nos exinde ulterius querela revocetur et incipiat gravis esse animo nostro in ducem revoluta causatio, quem magis oportet talia peragere, quae nos delectet audire.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License