1. Thomas vir
clarissimus intra Apuliam Calabriamque provincias de siliquatici titulo
indictionum octavae nonae undecimae primae secundae et quintae decimae, quas ad
conductionem suam pertinuisse commemorat, nonnullos maximam pecuniae
quantitatem debere conqueritur. et quia utilitatem publicam diuturna non
convenit ludificatione differri, ideoque devotio tua praesentia decreta
suscipiens Marcum presbyterum, Andream et Simeonium vel reliquos, quos brevis
subter adnexus eloquitur, servata in omnibus civilitate conveniat, ut, si eos
non per calumniam, sed manifestos re vera fisco constiterit esse debitores,
summam, quae rationabiliter postulatur, sine aliqua imminutione persolvant.
2. Providendum est
enim, ne spiritus contumacium personarum publicis rationibus aliquod videatur
afferre dispendium. qui vero minus intentata cognoscunt, ad iudicium competens
te imminente conveniant, ut quod aequitati congruit, utrarumque partium
allegatione recognita salvis legibus impleatur.
|