1. Gravis est Patzenis
clementiae nostrae sensibus intimata conquestio. qui se in expeditione Gallica
constituto in eum Brandilam prosiluisse testatur excessum, ut uxorem eius
Reginam proprio sociandam duceret esse coniugio et in iniuriam nostrorum
temporum adulterium simulata matrimonii fuerit lege commissum. haec nos, si
vera sunt, transire nequaquam patimur impunita. nam quando affectus tutos quis
habeat, si tunc sceleri subiacebit, cum pro omnium salute pugnaverit?
2. Respicite,
impudicae, gementium turturum castissimum genus: quod, si a copula sua fuerit
casu intercedente divisum, perpetua se abstinentiae lege constringit: gratiam
coniunctionis non repetit, quam reliquit: fidem servat, dum laudem pudoris
ignoret, et moribus studere deprehenditur, quod nulla viduitatis gloriatur
conversatione.
3. Mulierum se, pro
dolor! vota continere nequeunt, quibus castitatem ratio persuadet, poena legis
imponit, terror maritalis extorquet. perierunt profecto mores, si nec illis
comparari possunt, quae ratione carentia temperantur. et ideo sublimitas tua
impetitos ad suum faciat examen occurrere et rerum veritate discussa, sicut
iura nostra praecipiunt, in adulteros maritorum favore resecetur, quia
defensorem rei publicae redire noluerunt qui scelerata praesumptione coniuncti
sunt.
4. Confundi sine dubio
desideraverunt omnia, qui temptaverunt legibus inimica. sed melius est paucorum
damno malorum corrigatur intentio, quia omne matrimonium, quod absit, incertum
relinquitur, si in tanta reverentia sine aliquo terrore peccetur.
|