1.
Frontosum sui nominis testem frequenti nobis insinuatione suggestum est
pecuniae publicae decoxisse non minimam quantitatem. quem a diversis iudicibus
fecimus iusta examinatione perquiri, ne forsitan, ut assolet, eum non veritas,
sed infamaret invidia. ille omnia confessus reddere se posse constituit. si ei
largae praeberentur indutiae: quibus frequenter emensis immemor prommisionis
suae ad constituta semper imparatus occurrit, fugere quidem nescius, sed suae
sponsionis ignarus, obliviosus cum relinquitur, trepidus cum tenetur. mutat
verba, variat constituta nec in una dicti sui qualitate contentus diversis
imaginibus immutatur.
2.
Merito chamaeleonti bestiae conferendus, quae parvorum serpentium formae
consimilis aureo tantum capite et reliquis membris subalbentis prasini colore distinguitur.
haec quotiens humanos aspectus incurrerit, dum ei fugiendi velocitas denegatur,
nimia timiditate confusa colores suos multifaria qualitate commutat, ut modo
veneta, modo blattea, modo prasina, modo possit cyanea reperiri. unde mirum est
in una superficie tot diversa conspicere.
3.
Quam non immerito pandiae gemmae dicimus esse consimilem, in qua unus se fulgor
non potest continere: fluctuat aspectibus tremulis, dum lapis teneatur
immobilis. nam quod modo videris, mox aliud ibi, si amplius intuearis,
advertis: sic mutatum credis, quod neminem eripuisse cognoscis.
4.
His permutationibus aestimatis mens Frontosi simillima reperitur, quae dicti
sui non habet fidem, quae tot varietates continet quot verba protulerit: Protei
fabulis iure sociandus, qui subito comprehensus substantiae suae formam
omnimodis non habebat. nam ut celaret hominem, aut leo frendebat aut sibilabat
anguis aut in undas liquidas solvebatur.
5.
Et quia sic notus est, cum facies ad tuum venire iudicium, primum agito, ne
promittat, caveto ne constituat, quia levissimi animi mos est polliceri facile
quae non disponit implere. quicquid autem persolvere considerata aequitate
potuerit, constrictus sine aliqua dilatione iam reddat, quia post tot
falsitates argutiae suae reputare poterit, quod se frequenter illusisse
cognoscit.
|