Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber V
    • XXXV. LIVVIRIT COMITI ET AMPELIO V. I. THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXV. LIVVIRIT COMITI ET AMPELIO V. I. THEODERICUS REX.

1. Cum pro incerti temporis eventu Romanas aedes inopia facie castigata pulsaret et quamvis rare, tamen tam pulchrae civitati videretur esse foedissima, aequum iudicavimus Hispaniae triticeas illi copias exhibere, ut antiquum vectigal sub nobis felicior Roma reciperet. iussis quidem nostris viri spectabilis Marciani laude digna servivit industria: sed parum diligenter impleta sunt, quae constat optime fuisse procurata. ii enim, qui portanda susceperant, morarum taedia non ferentes destinatum frumentum in Africae partibus pro suo dicuntur vendidisse compendio.

2. Quod quamvis inultum minime transire debuisset, ut amor proprii commodi tot populorum ieiuna vota suspenderet, tamen quia nobis insitum est culpas remittere, quas possumus cauta ordinatione corrigere, Catellum et Servandum viros strenuos credidimus esse dirigendos, ut, quia naucleri ducentos octoginta solidos in triticum et in naulis septingentos quinquaginta octo solidos accepisse perhibentur, si apud vos facti veritas innotescit, in summam ratione collecta, ab eis mille triginta octo solidorum quantitas inferatur, ut, qui vindictam remisimus, damna minime sentiamus. in qua parte ita se sublimitas vestra diligenter impendat, ut et iustitiae et publicis utilitatibus satisfecisse videatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License