1.
Continuatis laboribus attritum corpus debilitatem tibi causaris attulisse
membrorum, ut, qui ante bellicis fueras aptus insignibus, nunc vel ad otiosam
vitam vix idoneus approberis: expetens, ut ad expeditiones felicissimas non
cogaris, a quibus non voto, sed necessitate subduceris. atque ideo
allegationibus tuis diutius perquisitis et ad rerum fidem deductis otium tibi
non ignobile praesenti iussione largimur, quia non est ignaviae culpa, quem
excusat miseranda calamitas.
2.
Sed sicut tibi remissam vitam concedimus, ita te donativo praesenti auctoritate
privamus, quia non est aequum, ut, cum de tuo cognoscaris idoneus, rem
laborantium accipere debeas otiosus. fruere igitur secura vita a diversorum
insidiis nostro munimine liberatus. nec aliquis tibi imputabit desertoris
opprobrium, quando illi, quos contigerit a militia morbi causa suspendi, ex
prioribus factis habendi sunt iure reverendi. nec enim dignus est a quoquam
redargui, qui nostro iudicio meretur absolvi.
|