1.
Ammonet nos formarum cura praecipua, ut quae possunt noxie crescere, debeamus
celerius amputare, quatenus et soliditas aquaeductus deo auxiliante incorrupta
servetur et vobis leve sit opus, quod in teneris arboribus adhibetur. nam quae
nunc virgulta sunt, erunt, si neglegantur, et robora. ista enim quae modo
facili avulsione dirimuntur, postea vix securibus icta succumbunt. atque ideo
sociata debetis properatione contendere, ut praesenti diligentia futuri laboris
evadatis incommoda. haec est enim civilis eversio, sine oppugnatione discidium,
aries, ut ita dixerim, fabricarum.
2.
Quapropter omnem silvam, quae parietibus inimica consurgit, de Ravennati forma iubemus
radicitus amputari, ut signini alvei reparata constructio talem nobis deducat
liquorem, qualem potuit a fontibus suscipere puritatem. tunc erit exhibitio
decora thermarum, tunc piscinae vitreis fontibus fluctuabunt: tunc erit quae
diluat aqua, non inquinet, post quam lavari continuo non sit necesse. additur
etiam quod, si ad potandum unda suavis influxerit, omnia nostro victui
redduntur accepta, quando humanae vitae nullus cibus gratus efficitur, ubi
aquarum dulcium perspicuitas non habetur. nam si lavari cupimus purissimis
liquoribus, quanto magis satiari talibus festinamus? quae si nunc futura
tractentur, nulli labor facit taedium, qui sumitur pro delectatione cunctorum.
|