Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber V
    • XXXIX. AMPELIO V. I. ET LIVVIRIT V. S. THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXIX. AMPELIO V. I. ET LIVVIRIT V. S. THEODERICUS REX.

1. Decet provincias regno nostro deo auxiliante subiectas legibus et bonis moribus ordinari, quia illa vita vere hominum est, quae iuris ordine continetur. nam beluarum ritus est sub casu vivere: quae dum rapiendi ambitu feruntur, inprovisa temeritate succumbunt. agrum suum denique a dumosis sentibus doctus purgat agricola, quia laus excolentis est, si agreste solum dulcissimis fructibus amoenetur. sic quies suavissima populi et dispositio tranquilla regionum praeconium probatur esse regnantum.

2. Multorum itaque querela comperimus in provincia Hispaniae, quod summum inter mortales crimen est, vitas hominum vaga praesumptione populari et levium occasione causarum subire multos interitum. sic mala pace quasi ludo corruunt, quanti vix potuissent cadere sub necessitate bellorum. dehinc non polyptychis publicis, ut moris est, sed arbitrio compulsorum suggeruntur provincialium subiacere fortunae. quod genus evidentis est praedae pro illius voluntate dare, qui ad suum commodum amplius festinat exigere.

3. Cui rei nos regali providentia succurrere cupientes sublimitatem vestram per universam Hispaniam loco muneris credidimus destinandam, ut sub ordinationis vestrae novitate inveteratae possit consuetudini nil licere. verum ut more medicorum saevioribus morbis accelerata remedia tribuamus, inde curationis nostrae fiat initium, ubi maius noscitur esse periculum.

4. Homicidii scelus legum iubemus auctoritate resecari: sed quantum vehementior poena est, tanto eius rei debet inquisitio plus haberi, ne amore vindictae innocentes videantur vitae pericula sustinere. pereant itaque soli nocentes in correctione multorum, quando et hoc pietatis genus est coercere infantiam criminis, ne iuvenescat augmentis.

5. Exigentes vero assem publicum per gravamina ponderum premere dicuntur patrimonia possessorum, ut non tam exactio quam praeda esse videatur. sed ut totius fraudis abrogetur occasio, ad libram cubiculi nostri, quae vobis in praesenti data est, universas functiones publicas iubemus inferri. quid enim tam nefarium quam praesumptoribus liceat in ipsa etiam trutinae qualitate peccare, ut quod est iustitiae proprie datum, hoc per fraudes noscatur esse corruptum?

6. Conductores domus regiae, quacumque gente sint editi, ad liquidum veritate discussa tantum decernimus solvere, quantum nostra praedia constiterit pensitare. et ne cuiquam labor suus videatur ingratus, solaria eis pro qualitate locatae rei vestra volumus aequitate constitui. non enim nostra, sed illorum rura dicenda sunt, si pro voluntate conducentis modus eveniat pensionis.

7. Transmarinorum igitur canonem, ubi non parva fraus fieri utilitatibus publicis intimatur, vos attonite iubemus exquirere atque statutum numerum pro virium qualitate definire, quia contra fraudes utile remedium est nosse quod inferant.

8. Monetarios autem, quos specialiter in usum publicum constat inventos, in privatorum didicimus transisse compendium. qua praesumptione sublata pro virium qualitate functionibus publicis applicentur.

9. Telonei quinetiam canonem nulla faciatis usurpatione confundi, sed modum rebus utillimum, quem praestare debeat, imponentes commerciandi licentiam aequabili ratione revocate, ne se tendat in vagum ambitiosa enormitas exigentium.

10. Actus praeterea Laeti, cuius conscientia summa pulsatur invidia, sub consueta nobis censemus aequitate perquiri, ut nec fraus astutis machinationibus occulatur nec innocentia falsis criminationibus ingravetur.

11. Quoscumque vero in furtivis actionibus reperitis fuisse versatos, pro fortunarum quantitate suppressam reddant vestra aestimatione pecuniam. quod si haec per alios dispersa esse constiterit, et illi nihilominus teneantur obnoxii qui scientes passi sunt in tali actione misceri: complices enim extiterunt criminis, qui non detexerunt facta raptoris.

12. Praebendarum tenor adscriptus, quem nostra diversis largitur humanitas, provincialibus suggeritur intolerabilis causa esse damnorum, quando et in species exigitur et impudenter eius pretium postulatur. detestabilis cupiditatis sunt ista documenta competentia sibi distrahere et ad exigendi impudentiam mox redire. quod nimis improbum, nimis videtur absurdum, ut et nostra constituta praetereant et tributariorum, qui fovendi sunt, videantur afflixisse substantiam. sint igitur praefixo modo contenti, sive ibidem positi, sive hinc nihilominus destinati: habeant liberum unum tantum de duobus expetere, dummodo geminata exactione fortunae alienas non debeant ingravare.

13. Exactorum quoque licentia amplius fertur a provincialibus extorqueri, quam nostro cubiculo constat inferri. quod diligenti examinatione discussum ad hunc vos modum functiones publicas revocare decernimus, quem Alarici atque Eurici temporibus constat illatas.

14. Paraveredorum itaque subvectiones exigere eos, qui habent veredos adscriptos, provincialium querela comperimus. quod nullum penitus sinatis praesumere, quando per turpissimos quaestus et possessor atteritur et commeantium celeritas impeditur.

15. Vilicorum quoque genus, quod ad damnosam tuitionem queruntur inventum, tam de privata possessione quam publica funditus volumus amoveri, quia non est defensio, quae praestatur invitis: suspectum est quod patiuntur nolentes. nam hoc est re vera beneficium, si sine murmure feratur acceptum. servitia igitur quae Gothis in civitate positis superflue praestabantur, docernimus amoveri. non enim decet ab ingenuis famulatum quaerere, quos misimus pro libertate pugnare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License