1. Quamvis ultra
desideria supplicum frequenter nos praestitisse beneficia gaudeamus et, quod
est difficillimum, humanae ambitionis interdum vota superemus, haec tamen
libentius amplectimur, quae nos merito fecisse gloriamur. diu quippe
trutinandus est, cui traduntur examina, talisque debet a principe deligi,
qualis ab ipsa potest lege dictari. gemmarum divites venae auri fulgore
pretiantur et gratiam pulchritudinis capiunt, quia nulla degeneri vicinitate
sordescunt.
2. Sic bone merita
splendidis dignitatibus sociata alternis praeconiis adiuvantur et unius rei
facies de adiuncta venustate pulchrescit: non enim de te aliquid redemptae
laudi aut loquaci famae credidimus, qui nobis spectantibus saepe placuisti.
interpellantium siquidem confuses querelas distincta nimis ac lucida relatione
narrabas, et qui proprios dolores expromere non poterant, tuis commendati
allegationibus obtinebant, et ne favoris alicuius putaretur excessus, desideria
supplicum ipsis praesentibus intimabas.
3. Ori tuo altercantium
desideria convenerunt et, quod difficillimum gratiae genus est, alternae parti
indiscreta laude placuisti, quae res ipsos oratores quoque postponit. nam cum
illis sit propositum diu tractata unius partis vota dicere, tibi semper necesse
fuit repentinum negotium utroque latere declarare. additur etiam regalis
praesentiae geniatissimum pondus, sub quo te ita facile contigit expeditum, ut
quod illi vix possunt artificiosis schematibus a iudicibus obtinere, tu
probareris a principe puris allegationibus impetrare.
4. Erat nimirum
serenitatis nostrae in bonum publicum parata sententia, quia nullam tarditatem
in cognoscendo negotio sustinebat. mox enim a te narrata causa conspecta est,
et cur tardaret negotii finis, cum tu suggestionem lucida brevitate
concluderes? didicisti, ut credimus, iudicare nostris serviendo iudiciis: ita,
quod efficacissimum discipulatus genus est, agendo potius instructus es quam
legendo.
5. Talibus igitur
institutis edoctus Eoae sumpsisti legationis officium, missus ad summae quidem
peritiae viros: sed nulla inter eos confusus es trepidatione, quia nihil tibi
post nos potuit esse mirabile. instructus enim trifariis linguis non tibi
Graecia quod novum ostentaret invenit nec ipsa, qua nimium praevalet, te
transcendit argutia.
6. Accessit meritis
tuis cunctis laudibus pretiosior fides, quam divina diligunt, mortalia
venerantur. nam inter mundi fluctuantes procellas unde se humana fragilitas
contineret, si nostris actibus mentis firmitas non adesset? haec inter socios
amicitiam servat, haec dominis pura integritate famulatur, haec supernae
maiestati reverentiam piae credulitatis impendit et, si beneficium tantae rei
latius quaeras, incommutabilis fidei est omne quod bene vivitur.
7. Sume igitur per
indictionem tertiam sacrarum largitionum deo propitio dignitatem. utere
congruis tuis natalibus institutis. meruisti hactenus, ut honorum fastigia
cederemus: age nunc, ut tibi gratiae nostrae celsiora nihilominus conferamus.
|