1.
Licet candidatos vobis frequenter genuerit munificentia principalis et fecunda
indulgentia nostra vobis altera sit natura, habetis nunc profecto virum, quem
et nos elegisse deceat et vos suscepisse conveniat. cui sicut fortunatum fuit a
nobis erigi, ita laudabile erit vestro coetui honorum lege sociari. hoc tamen
curiae felicius provenit, quod nobis et impolitus tiro militat, illa vero non
recipit nisi qui iam dignus honoribus potuerit inveniri.
2.
Convenienter ergo ordo vester aestimatur eximius, qui semper est de
probatissimis congregatus. non enim illic profanis reseratur introitus, sed
tales illuc permittuntur accedere, quales inde etiam cernuntur exire. suscipite
itaque collegam, quem palatia nostra longa examinatione probaverunt: qui regiis
ita intrepidus militavit affatibus, ut iussa nostra saepe nobis spectantibus
atque laudantibus explicaret.
3.
Cognoscitis profecto quae loquimur. quis enim vestrorum a Cypriani devotione
summotus est? nam qui solacia eius petiit, mox beneficia nostra suscepit.
obtinuit ille saepius in vectationibus nostris, quod in consistoriis agi
solebat antiquis. si quando enim relevare libuit animum rei publicae cura
fatigatum, equina exercitia petebamus, ut ipsa varietate rerum soliditas se
corporis vigorque recrearet. tunc nobis causas multiplices relator delectabilis
ingerebat eratque eius infastidita suggestio sub iudicis animo taedioso.
4.
Ita dum causas praestandi benignus artifex ingerebat, reficiebatur animus
beneficiorum aviditate succensus. his igitur adhaesit obsequiis candidatus, qui
sic militavit animo nostro, ut nulla eum gravaret offensio. irascebamur saepe
causis improbis, nec tamen displicere poterat lingua relatoris: damnabamus
interdum negotium, cuius placebat assertor: et impetum nostri animi frequenter
sustinuit, qui gratiae momenta possedit.
5.
Gloriatur etiam non extrema luce natalium. nam pater huic, sicut meministis,
Opilio fuit, vir abiectis quidem temporibus, ad excubias tamen palatinas
electus. qui multo amplius crescere potuit, nisi fides eius sub avidissima
remuneratoris sterilitate iacuisset. quid enim conferre poterat tenuis donator?
qui si tamen non ditavit, innotuit, quia magnae abundantia laudis est in
penuria rei publicae vel mediocria munera meruisse.
6.
Vicit iste maiores suos felicitate saeculorum et, quod amplius evectus est,
nostris est temporibus applicandum. talis quippe est in subiectis mensura
provectuum, qualis fuerit et distantia dominorum. quapropter, patres
conscripti, praedictum Cyprianum suis meritis et natalium splendore fulgentem
ad sacrarum largitionum culmen eveximus, ut et vester augeatur numerus et
incitetur devotio servientum. aestimate, reverentissimi patres, quid de vestro
ordine senserimus, quando eos, quos vobis aggregandos credimus, multiplici
allegatione praedicamus.
|