1. Quamvis a diversis
regibus expetiti pro solidanda concordia aut neptes dedimus aut filias deo
nobis inspirante coniunximus, nulli tamen aestimamus nos aliquid simile
contulisse, quam quod germanam nostram, generis Hamali singulare praeconium,
vestrum fecimus esse coniugium: feminam prudentiae vestrae parem, quae non
tantum reverenda regno, quantum mirabilis possit esse consilio.
2. Sed stupeo vos his
beneficiis obligatos Gesalecum, qui nostris inimicis, dum a nobis foveretur,
adiunctus est, in vestram defensionem sic fuisse susceptum, ut qui ad vos
viribus destitutus privatusque fortunis venerat, subita pecuniae ubertate
conpletus ad gentes exteras probetur esse transmissus: qui quamvis deo iuvante
laedere nihil possit, tamen animum vestrae cogitationis aperuit.
3. Quid expectent
extraneorum iura, si sic meretur affinitas? nam si causa misericordiae
susceptus est in regno vestro, teneri debuit: si nostri propter expulsus est,
non oportuerat cum divitiis ad aliena regna transmitti, quae ne vobis
redderentur infesta, nostra fecerunt absolute certamina. ubi est, quod tanta
lectione saginatus alios solebas docere de moribus? hoc si voluisses cum sorore
nostra tractare, utique vobis non potuisset accidere, quia nec fratrem
permiserat laedi nec maritum fecerat in rebus talibus inveniri.
4. Atque ideo per illum
et illum legatos nostros salutantes honorificentia conpetenti petimus, ut hanc
iniustitiam deliberatio vestra pertractet, ne parentum nostrorum animus causis
evidentibus excitatus cogitet aliquid temptare quod pacem videatur irrumpere.
graviter siquidem dolet iniuria, quae contigerit insperata et si inde proveniat
dolus, unde credebatur auxilium. quaedam vero per harum portitores verbo vobis
insinuanda commisimus, ut aestimantes omnia, quid fieri in tanta causa
oporteat, providentia vestra reponat, quia non est leve prudentes viros in
pacis constituta peccare.
|