Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber V
    • XLIV. TRANSIMUNDO REGI VANDALORUM THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLIV. TRANSIMUNDO REGI VANDALORUM THEODERICUS REX.

1. Ostendisti, prudentissime regum, post erroris eventum sapientibus subvenire posse consilium nec pertinaciae vitium vos amare, quod brutis hominibus videtur accidere. obligastis animum meum tanta vos in melius celeritate mutando. nam cum rex satisfacit, quaelibet dura dissolvit, quia sic est in principibus humilitas gloriosa, quemadmodum in mediocribus odiosa potest esse iactantia.

2. Nuper vobis obiecimus Gesaleci quondam regis dolosa meditatione discessum: sed vos nobilitatis vestrae memores et honoris actum rei nobis sub veritate declarastis. unde non fuit sic vituperabile hominem pravis suspicionibus locum dedisse, quantum gloriosum est dominantem tam celerrime se potuisse purgare. ille enim, qui minus poterat cogi, animae non passus est arcana violare.

3. Cui laudi vicissitudinem, in qua possumus parte, reddentes sincerem purgationem pura mente suscepimus. sed auri transmissi munera non tenemus, ut et ipsi intellegatis causam per iustitiam fuisse motam, quam nulla potuit finire venalitas. fecimus utrique regalia: sic nos superavimus tyrannicam cupiditatem, sicut et vos vicisse constat errorem. redeant ad cubiculum vestrum munera, quorum tantum oblatio videtur esse gratissima. neglegatur aurum, ubi electum est conscientiae praemium: patiatur aliquando repulsam, quod semper avaris regibus imperabat. eat nunc actus isto per gentes carum parentem non excusasse culpam et laesos animos respuisse pecuniam.

4. Ita, quod per bella solebat quaeri, amoris studio declaratum est potuisse contemni. intellegant parentes tales fuisse qui studio avaritiae causas sibi nequiverint excitare. omnia siquidem superavit affectus: tunc coepit petitio magis desinere, quando pulsatus obiecta non passus est abnegare. recipite igitur munera sensibus suscepta, non manibus. suavius nobis fuit ista reddere quam multo grandia suscepisse. estote nunc ad similia cauti, ad ventura solliciti: quia instructus redditur animus in futuris, quando praeteritorum commonetur exemplis. quapropter illo et illo legatis vestris redeuntibus plenissime reddimus salutationis affectum, optantes ut sospitatem vestram divina concedant, cuius nobis animos validissime cognoscimus esse sociatos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License