1. Priscorum iudicio
qualis sit consulatus, hinc omnino datur intellegi, quando inter mundi
dignitates eximias solus meruit habere palmatas vestes, quas felicitas dabat:
praemia vincentium, nomen annorum: compensatio sola cui debebantur omnia.
statum rei publicae Romanae viri fortis dextera tuebatur, fortunas omnium ac
liberos civis consilia vindicabant: et tot magnis debitis sola erat huius
retributio dignitatis, reperta in libertatis ornatum, inventa ad generale
gaudium.
2. Per illam nimirum
status imperii iugiter crevit, illam semper felix Roma suscepit. merito pridem
genus habebatur imperii: merito supra omnes cives poterat, qui ab hoste patriam
vindicabat. utilitates publicas sub aequitate disponens ius dicebat etiam
capiti: sed tuto illi commissa est potestas necis, qui fuerat auctor salutis.
3. Hinc est quod etiam
fasces atque secures tantae potestati praeceptae sunt inligari, ut, cum tardius
solverentur, moram deliberationis acciperent, si de caede aut nece hominis
aliquid censuissent: ita cum omnia eius traderentur arbitrio, ne insolesceret
animo, consul dictus est a consulendo.
4. Hinc tanta largitas
profluebat, ut illa dextera, quae sanguinem copiose fuderat hostium, vitae
auxilium civibus manaret irriguum. sic quos felices per bella fecerat, studio
largitatis explebat. in argumentum etiam publicae gloriae solvebat famulos iugo
servili, qui libertatem tantae dederat civitati.
5. Sed nunc sumitis
ista felicius, quando nos habemus labores consulum et vos gaudia dignitatum.
palmatae siquidem vestrae nostrae probantur esse victoriae et prosperrimae
condicionis eventu vos in pace ingenuitatem ceditis famulis, cum nos
securitatem demus per bella Romanis. atque ideo per illam indictionem
consulatus te decoramus insignibus.
6. Pinge vastos umeros
vario colora palmatae, validam manum victoriali scipione nobilita, lares proprios
etiam calceis auratus egredere, sellam curulem pro sua magnitudine multis
gradibus enisus ascende, ut in otio subiectus merearis, quod nos post maximos
labores assumimus imperantes.
7. Rem victoriarum
agitis, qui bella nescitis: nos iuvante deo regimus, nos consulimus et vestrum
nomen annum designat. vicistis felicitate principes, qui et honores summos
geritis et dominationis taedia non habetis. quapropter erige confidentiam
mentis tuae: consules esse magnanimos decet. opes privatas non cogites, qui
gratiam publicam donando habere decrevisti.
8. Hinc est enim, quod
alios iudices etiam non rogantes evehimus, consules autem sperantes tantummodo
promovemus, ut soli ad has largitates veniatis, qui vos pares tantis expensis
esse cognoscitis. alioquin onera essent potius, non honores, si supra vires
aliquid inponeremus invitis. fruere igitur decenter optatis. hic est ambitus qui
probatur. esto mundo clarus, tibi prosperrimus, tuis autem posteris feliciter
imitandus.
|