1.
Si antiquitatis ordinem perscrutemur origine dignitatum, patriciorum familia Iovi
noscitur fuisse dicata, ut summi dei, sicut putavere, cultura locum primarium
possideret. sed quia vos aliquid habere decebat eximium et nomen ipsum patribus
magna se vicinitate iungebat, superstitione derelicta ad vestrum coetum optima
condicione migravit, quia pontificalis laus conscientiae senatui recte poterat
convenire.
2.
Sic ex augurali familia reges quoque legitis institutos, non iniuria, quia
decuit a tali proposito venire qui publica poterat iura tractare. hinc est quod
et honor ipse cinctus est, cum vacaret, nihil iurisdictionis habens et
iudicantis cingulum non deponens. in quo felicitas perpetua nascitur, dum
successoris ambitio non timetur: nam mox ut datus fuerit, in vitae tempus
reliquum homini fit coaevus: ornatus individuus, cingulum fidele, quod nescit
ante deserere quam de mundo homines contingat exire.
3.
Credo ad similitudinem pontificatus, unde venerat, rem fuisse formatam: qui
sacerdotium non deponunt, nisi cum vitae munera derelinquunt. additur quod
leges tantam illis reverentiam detulerunt, ut in sacris positus, cum hoc fuerit
honore praecinctus, paternae potestatis nexibus exuatur, nisi contra
specialiter a principe caveatur. quod constat ratione probabili constitutum, ut
qui amplissimum genium pretiosae libertatis acceperat, vilissimam condicionem
cum subditis non haberet.
4.
Praefectorios et aliarum dignitatum viros praecedit, uni tantum cedens fulgori,
quem interdum etiam a nobis constat assumi. proinde necessario laudatam
intellege dignitatem, ne aut nos parum dedisse videamur aut tu neglegentius
tractes, si te aliquid mediocre suscepisse putaveris. quapropter ab illa
indictione nostro munere sublevatus patriciatus culmen ascende, quod quidam
iuridicorum a patribus dictum esse voluerunt, facturus omnia quae tantam
reverentiam decent. nam quamvis magna contulerit nostra clementia, habes adhuc
quod expetas, si te probabiliter tractare contendas.
|