1. Si honoris alicuius
est origo laudabilis, si bonum initium sequentibus rebus potest dare
praeconium, tali auctore praefectura praetoriana gloriatur, qui et mundo prudentissimus
et divinitati maxime probatur acceptus. nam cum Pharao rex Aegyptius de
periculo futurae famis inauditis somniis urgeretnr nec visionem tantam humanum
posset revelare consilium, Ioseph vir beatus inventus est, qui et futura
veraciter praediceret et periclitanti populo providentissime subveniret.
2. Ipse primum huius
dignitatis infulas consecravit: ipse carpentum reverendus ascendit: ad hoc
gloriae culmen evectus, ut per sapientiam conferret populis quod praestare non
potuerat potentia dominantis. ab illo namque patriarcha et nunc pater
appellatur imperii: ipsum hodieque resonat vex praeconis, instruens iudicem, ne
se patiatur esse dissimilem: merito, ut, cui tanta potestas potuit dari,
videretur semper subtiliter ammoneri.
3. Quaedam enim huic
dignitati et nobiscum iura communia sunt. exhibet enim sine praescriptione
longinquos, magna quantitate multat errantes, fiscum pro sua deliberatione
distribuit, evectiones simili potestate largitur, vacantia bona proscribit,
delicta provinciarum iudicum punit, verbo sententiam dicit. quid est, quod non
habeat commissum, cuius est vel ipse sermo iudicium? paene est, ut leges possit
condere, quando eius reverentia sine appellatione potest negotia terminare.
4. Ingressus palatium
nostra consuetudine frequenter adoratur et tale officium morem videtur solvere,
quod alios potuit accusare. potestate igitur nulla dignitas est aequalis. vice
sacra ubique iudicat. nullus ei miles de fori sui auctoritate praescribit
excepto officiali magistri militum: credo, ut vel illis aliquid antiquitas
cederet, qui videbantur pro re publica bella tractare. curiales etiam verberat,
qui appellati sunt legibus minor senatus.
5. In officio suo ius
retinet singulare et talibus tantisque noscitur iubere, quos etiam provinciarum
iudices non audeant in aliqua parte contemnere. officium plane geniatum,
efficax, instructum et tota animi firmitate praevalidum, qui sic peragent
iussa, ut nullis morentur dilationibus imperata. militia perfunctis tribunorum
et notarionum honorem tribuit et milites suos illis exaequat, qui inter
proceres mixti nostris conspectibus obsecundant.
6. Gratanter implemus
quae ille constituit, cuius reverentia et nos ita constringimur, ut sine
dubitatione faciamus quae illum decrevisse cognoscimus. non inmerito, quando
palatium sua provisione sustentat, servientibus nobis procurat annonas,
humanitates ipsis quoque iudicibus facit, legatos gentium voraces explet
ordinationibus suis: et licet aliae dignitates habeant titulos praefinitos, ab
ista paene totum geritur, quicquid in imperio nostro aequabili moderatione
tractatur.
7. Hanc denique curarum
omnium pulcherrimam molem, quod prosperum nobis, utile rei publicae sit, ab
illa indictione tuis umeris decenter inponimus, quam tu et ingenii virtute
sustineas et summa fide tractare contendas. quae quantum diversis
sollicitudinibus constringitur, tanto magis laudes amplissimas dignitas haec
triumphat.
8. Et ideo tantum lumen
gloriae sit actionibus vestris, ut et palatio nostro fulgeat et in provinciarum
longinquitate reluceat. par tibi sit cum potestate prudentia: conscientiae tuae
quadrifaria virtus assideat. tribunal tuum ideo tam excelsum factum esse
noveris, ut locatus ibi nihil humile abiectumque cogitares. considera quid
debeas dicere, quod a tantis excipitur.
9. Monimenta publica
talia contineant, quae se legisse nullus erubescat. praesul mirabilis partem
non habet cum delictis, qui nisi aliquid egregium assidue fecerit, culpam vel
otiosus incurrit. nam si praedictus auctor sanctissimus ille recolatur, quoddam
sacerdotium est praefecturae praetorianae competenter agere dignitatem.
|