1. Cum de dignitate
commissa laus semper iudicis aestimetur et potior habendus est quam sunt illi
quibus praeesse cognoscitur, nemo amplius videtur erigi quam cui potuit Roma
committi. grande est quidem procerem esse, sed multo grandius de proceribus
iudicare. senatus ille mirabili opinione gloriosus probatur habere praesulem,
quem mundus suspicit iura condentem: eoque fit ut illi utantur in senatu
potestate perfecta, qui apud te trepidant dicere proprias causas.
2. Verum haec quoque
modestia cognoscitur esse praedicanda, ut optent se legibus teneri, quae ab
ipsis sciuntur potuisse constitui. quae res pro parte nobis absolute communis
est: sed hac sola ratione discreti, quod alteri subdi non possumus, qui iudices
nos habemus.
3. Respice tot doctos
viros et considera, quale sit his aliquid dicere nec erroris verecundiam
formidare. de talibus disceptas, quos tibi cognoscis esse potiores. sic ergo
locum tuum tracta, ut omnes te iudicem honoratae congregationis agnoscant.
consides supra omnes scilicet consulares: sententiam primus dicis: et in illa
Libertatis aula reverendus aspiceris, in qua commissos habere mundi primarios
approbaris.
4. Quis iam de obscuro
vitio cogitare possit, qui se inter tot morum lumina esse cognoscit? vis odium
non recipere? studium a te gratificationis exclude. publicum amorem necesse est
habeas, si secretius nil promittas. erit nimirum magnum et singulare
praeconium, si iudices non accipiant, ubi sunt qui multum dare contendant.
5. Dicioni tuae non
solum Roma commissa est, quamvis in illa contineantur universa, verum etiam
intra centesimum potestatem te protendere antiqua iura voluerunt, ne tantae
civitatis iudicem muralis agger includeret, cum Roma omnia possideret. tu etiam
ex designatis lege provinciis ab appellatione cognoscis.
6. Advocati tibi
militant eruditi, quando in illa patria difficile non est oratores implere, ubi
magistros eloquentiae contigit semper audire. carpento veheris per nobilem
plebem, publica te vota comitantur, favores gratissimi consona tecum voce
procedunt. bene age, quia te veniente licet populis et tacere. habes copiose,
unde tibi gratiam tantae civitatis adquiras, si merces diversae sub nulla
venalitate vendantur, si exhibitio salubriter accensa thermarum rapinarum
ardoribus non tepescat, si spectaculum, quod praebetur voluptati, non sit causa
litigii. suaviter enim cogit gratum esse populum, quisquis in certaminibus
partium declinat iniustum.
7. Tanta enim vis est
gloriosae veritatis, ut etiam in rebus scaenicis aequitas desideretur.
ammonitionum igitur ordine decurso per indictionem illam habitu te togatae
dignitatis ornamus, ut indutus veste Romulea iura debeas adfectare Romana. nam
si isti dignitati par fueris, nihil est quod a nobis minime consequaris. ad
omnia enim tali suffragio eris nihilominus dignus, si actionem tuam laudet
senatus. perfecta enim rei fides est, ubi consentanei testes probantur esse
summates.
|