1. Si tantum clarae
sunt dignitates quantum nostris aspectibus perfruuntur, si praesentia frequens
prodit dominantis affectum, nullus ita iudicum potest esse gloriosus quam ille
qui est in cogitationum nostrarum participatione susceptus. aliis enim pecuniae
publicae committimus procurationem, aliis causas concedimus audiendas, aliis
patrimonii nostri iura delegamus: quaesturam toto corde recipimus, quam nostrae
linguae vocem esse censemus.
2. Haec nostris
cogitationibus necessario familiariter applicatur, ut proprie dicere possit
quod nos sentire cognoscit: arbitrium suae voluntatis deponit et ita mentis
nostrae velle suscipit, ut a nobis magis putetur exisse quod loquitur. o quam
arduum est subiectum verba dominantis assumere, loqui posse quod nostrum
credatur et provecti in publicum decorem gloriosam facere falsitatem!
3. Considerate quid
ponderis habeatis pariter et decoris. si quid dubitamus, a quaestore
requirimus, qui est thesaurus famae publicae, armarium legum, paratus semper ad
subitum et, ut ait Tullius magister eloquentiae, nihil praestabilius videtur
quam posse dicendo tenere hominum mentes, allicere voluntates, impellere quo
velit, unde autem velit, deducere. nam si oratoris est proprium graviter et
ornate dicere, ut possit animos iudicum commovere, quanto facundior debet esse,
qui ore principis populos noscitur ammonere, ut recta diligant, perversa
contemnant, bonos sine fine laudent, pessimos vehementer accusent? ut paene
feriata sit districtio, ubi praevalet eloquentiae fortitudo. sit imitator
prudentissimus antiquorum, mores et alienos corrigat et suos debita integritate
custodiat.
4. Talem denique
oportet esse quaestorem, qualem portare principis decet imaginem. nam si nos,
ut assolet, causam gestis audire contingat, quae auctoritas erit linguae, quae
sub oculis regalem genium possit implere? adesse debet scientia iuris, cautela
sermonis, ut nemo debeat reprehendere quod principem constiterit censuisse.
opus erit praeterea firmitas animi, ut a iustitiae tramite nullis muneribus,
nullis terroribus auferatur.
5. Nam pro aequitate
servanda et nobis patimur contradici, cui etiam oportet oboediri. sed vide ut
tantum doctrinae deferas, quatenus probabiliter omnia perquisitus exponas.
aliae quippe dignitates assessorum solacia quaerant: tua vero dignitas principi
consilia sumministrat. atque ideo prudentiae vel eloquentiae tuae fama
provocati quaesturam tibi, gloriam litterarum, civilitatis templum, genetricem
omnium dignitatum, continentiae domicilium, virtutum omnium sedem, per illam
indictionem deo praestante concedimus, ut sic agas, quemadmodum te parem rebus
praedictis esse contendas.
6. Ad te enim
provinciae sua vota transmittunt: a te senatus iuris quaerit auxilium: a te
docti probantur expetere quod noverunt, et necesse tibi est omnibus sufficere,
quantos a nobis contigerit legum remedia postulare. sed cum haec omnia feceris,
nullis elationibus efferaris, nulla mordearis invidia, alienis calamitatibus
non laeteris, quia quod odiosum est principi, non potest convenire quaestori.
exerce potestatem principis condicione subiecti. sic ore nostro glorificatus
eloquere, ut te tamen rationem credas nobis iudicibus redditurum, ubi aut
culpabilis vicissitudinem recipit aut boni propositi gloriam laudatus adquirit.
|