1. Reverendum honorem
sumit, quisquis magistri nomen acceperit, quia hoc vocabulum semper de peritia venit
et in nomine cognoscitur, quid sit de moribus aestimandum. ad eum nimirum
palatii pertinet disciplina: ipse insolentium scholarum mores procellosos
moderationis suae prospero disserenat. tam multi ordines sine confusione aliqua
componuntur et ipse sustinet onus omnium, quod habet turba discretum. sic
nominis sui gravitate perfunctus ornat actibus principatum.
2. Per eum senator
veniens nostris praesentatur obtutibus: ammonet trepidum, componit loquentem,
sua quin etiam verba solet inserere, ut nos decenter omnia debeamus audire.
aspectus regii haud irritus promissor, collocutionis nostrae gloriosus donator,
aulici consistorii quasi quidam lucifer: nam sicut ille venturum diem
promittit, sic iste desiderantibus vultus nostrae serenitatis attribuit.
causarum praeterea maximum pondus in eius audientiae sinibus optima securitate
reponimus, ut eius curis fidelibus sublevati utilitatibus publicis vivacius
occupemur.
3. Veredorum quin etiam
opportunam velocitatem, quorum status semper in cursu est, diligentiae suae
districtione custodit, ut sollicitudines nostras, quas consilio iuvat,
beneficio celeritatis expediat.
4. Per eum exteris
gentibus ad laudem rei publicae nostrae ordinatur humanitas et nolentes
redeunt, quos maerentes exceperit. per eum quippe nobis legatorum quamvis
festinantium praenuntiatur adventus: per eum nominis nostri destinatur evectio
et isti principaliter creditur, quod tam necessarium esse sentitur.
5. His etiam laboribus
aestimatis potestatem maximam huic decrevit antiquitas, ut nemo iudicum per
provincias fasces assumeret, nisi hoc et ipse fieri decrevisset. subdidit eius
arbitrio aliena iudicia, ut ad ipsum rediret quod alter visus est praestitisse.
molestias quidem non habet exigendae pecuniae, sed late bono fruitur potestatis
indeptae, credo, ut ex diversis titulis defloraretur dignitas ad levamen
principis instituta.
6. Peraequatores etiam
victualium rerum in urbe regia propria voluntate constituit et tam necessariae
rei iudicem facit. ipse enim gaudium populis, ipse nostris temporibus praestat
ornatum, quando tales viros copiae publicae praeficit, ut plebs querula
seditionem nesciat habere satiata.
7. Officium vero eius
tanta genii praerogativa decoratur, ut militiae perfunctus muneribus ornetur
nomine principatus miroque modo inter praetorianas cohortes et urbanae
praefecturae milites videantur invenisse primatum, a quibus tibi humile
solvebatur obsequium. sic in favore magni honoris iniustitia quaedam a legibus
venit, dum alienis excubiis praeponitur, qui alibi militasse declaratur.
8. Adiutor etiam
magistri nostris praesentatur obtutibus, ut vicaria sorte beneficii nos
eligamus eius praesidium qui nobis praestat fidele solacium. hanc igitur
dignitatem, tot titulis claram, tot insignibus opulentam, per indictionem illam
gubernandam tibi congrua gravitate committimus, ut omnia quae gesseris magister
fecisse videaris: quia nihil moribus residuum relinquitur, si, quod absit, a
tanta maturitate peccetur.
|