1. Grata sunt omnino
nomina quae designant protinus actiones, quando tota ambiguitas audienti
tollitur, ubi in vocabulo concluditur quid geratur. donis enim praesidere
regalibus comitivam sacrarum largitionum indicia rerum verba testantur. quod
vere decorum, vere fuit omnimodis exquisitum in donorum regalium parte
sequestratam facere dignitatem et alterius honorem dicere, dum nos constet dona
conferre. actus innocens, pietatis officium illud semper ingerere, unde se fama
principis possit augere.
2. Regalibus magna
profecto felicitas militare donis et dignitatem habere de publica largitate.
alii iudices optemperant residuis virtutibus regnatoris: haec sola est, quae tantummodo
serviat ad momenta pietatis. nihil enim per ipsam districtum geritur, nil
severum forte censetur, sed tunc obsequitur, quando pro nobis vota funduntur.
supplicum per te fortunas erigimus, kal. Ianuariis affatim dona largimur et
laetitia publica militia tua est.
3. Verum hanc
liberalitatem nostram alio decoras obsequio, ut figura vultus nostri metallis
usualibus inprimatur, monetamque facis de nostris temporibus futura saecula
commonere. o magna inventa prudentium! o laudabilia instituta malorum! ut et
imago principum subiectos videretur pascere per commercium, quorum consilia
invigilare non desinunt pro salute cunctorum.
4. Sed huic, ut ita
dixerim, munerariae dignitati praeconem largitatis nostrae, publicae
felicitatis indicium, locum quoque primiceriatus adiungimus, ut per te demus
honores, per quem et nostrae pecuniae conferimus largitates: merito, quando et
simili gratia utraque praestantur et ab uno debuerunt iudice geri, quae parili
videntur laude coniungi.
5. Parum est autem,
quod provinciarum iudices tuae subiacent dignitati: ipsis quoque proceribus
chartarum confirmas, dum perfectum non creditur nisi a te fuerit pro
sollemnitate completum.
6. Vestis quoque sacra
tibi antiquitus noscitur fuisse commissa, ne quid quod ad splendorem regium
pertinet tuis minus ordinationibus oboediret.
7. Curas quoque litorum
adventicia lucri provisione committis. negotiatores, quos humanae vitae constat
necessarios, huic potestati manifestum est esse subiectos. nam quicquid in
vestibus, quicquid in aere, quicquid in argento, quicquid in gemmis ambitio
humana potest habere pretiosum, tuis ordinationibus obsecundant et ad iudicium
tuum confluunt qui de extremis mundi partibus advenerunt.
8. Salis quoque
commercium inter vestes sericas et pretiosissimam margaritam non inepte tibi
deputavit antiquitas, ut sapientiam tuam evidenter ostenderet, cui talis
species deputata serviret.
9. Quapropter per illam
indictionem comitivae sacrarum et primiceriatus tibi conferimus dignitates, ut
multis laudibus decorari possis, qui honorum numerositate praecingeris. utere
igitur sollemniter titulis tuis et si quid tibi de antiquo privilegio usus
abstulit, plurima certe quae vindicare debeas dereliquit, quando duarum
dignitatum gloriosa quidem cura, sed et laboriosa custodia est, quae tibi
copiosum fructum decoris afferunt, si probis moribus excoluntur.
|