1. Comitiva privatarum,
sicut nominis ipsius sentitur insonare vocabulum, per rationalium curam quondam
principum privatam fertur gubernasse substantiam. et quia iudicis fastigium
exercere non poterat inter homines extremis condicionibus inclinatos, alios
quoque titulos provida deliberatione suscepit, ne dignitas Latialis causam
tantum modo videretur habere cum famulis, sed actibus urbanis tunc se felicius
occupavit, postquam agrestium causas decenter amisit.
2. Quid enim prius
facerent inter servos iura publica, qui personam legibus non habebant? non ibi
advocatus aderat, non se partes sollemni actione pulsabant; erat secretarium
impolita seditione confusum et appellabatur abusive iudicium, ubi non
allegabantur a partibus dicta prudentium. utitur nunc dignitas liberorum causis
et legitimus praesul veraciter habetur, quando de ingenuorum fortunis
disceptare posse sentitur.
3. Primum tibi contra
nefarias libidines et humani generis improbos appetitus quasi parenti publico
decreta custodia est, ne quis se probrosa commixtione pollueret, dum vicino
sanguini reverentiam non haberet. gravitas enim publica proximitatis
sanctitatem et coniunctionis gratiam habita aestimatione discrevit, quia longe
aliud debetur proximitatis naturae quam corporali possumus indulgere licentiae.
contra hos eligeris unicus et continens inquisitor, ut, dum talia probra
persequeris, consequaris praeconia castitatis.
4. Defunctorum quin
etiam sacram quietem aequabilia iura tuae conscientiae commiserunt, ne quis
vestita marmoribus sepulcra nudaret, ne quis columnarum decorem inreligiosa
temeritate praesumeret, ne quis cineres alienos aut longinquitate temporis aut
voraci flamma consumptos scelerata perscrutatione detegeret, ne corpus, quod
semel reliquerat molestias mundanas, humanas iterum pateretur insidias. nam
etsi cadavera furta non sentiunt, ab omni pietate alienus esse dinoscitur, qui
aliquid mortuis abrogasse monstratur. vide quae tibi commissa sunt: castitas
viventium et securitas mortuorum.
5. Habes quoque per
provincias de perpetuario iure tributorum non minimam quantitatem. canonicarios
dirigis, possessores ammones, et cum aliis iudicibus non modica iura partiris.
caduca bona non sinis esse vacantia. ita quod usurpator potuit invadere, tu
fiscum nostrum facis iustis compendiis optinere. proximos defunctorum nobis
legaliter anteponis, quia in hoc casu principis persona post omnes est, sed
hinc optamus non adquirere, dummodo sint qui relicta debeant possidere.
6. Repositivae quoque
pecuniae, quae longa vetustate competentes dominos amiserunt, inquisitione tua
nostris applicantur aerariis, ut qui sua cunctos patimur possidere, aliena
nobis debeant libenter offerre. sine damno siquidem inventa perdit, qui propria
non amittit.
7. Proinde, quod
felicibus applicetur auspiciis, per indictionem illam comitivae privatarum te
honore decoramus, quam leges praefectis quoque parem esse decreverunt: est enim
et ipsa aulica potestas palatio nostro iure reverenda, quam tu facies ultra
terminos suos crescere, si susceptam continenter egeris dignitatem.
|