1. Antiquae
consuetudinis ratio persuadet chartis nostris illos imbuere, qui longe positi
transmissas accipiunt dignitates, ut quos non poteramus praesentes instruere,
lectio probabilis commoneret. sed te, quem ad patrimonii nostri curas regalis
defloravit electio, non destinatis praeceptionibus instruimus quam usu
serenissimae collocutionis erudimus. confabulationes siquidem nostrae erunt
tibi instrumenta iustitiae, quando illud gratum nobis esse perspexeris, quod et
divinis potest convenire mandatis.
2. Patrimonium siquidem
nostrum pro sublevandis privatorum fortunis tibi credimus, non premendis. nam
si tranquillitatis nostrae velis considerare rationem, quoddam regiae domus
famulis praeiudicium humilitatis imponis. proprias quippe utilitates improbus
dominus quoquo modo nititur vindicare: ceterum qui bonae famae studere
cognoscitur, suo semper iudicio plus gravatur. insolens libertati genus est
rusticorum, qui adeo sibi putant licere voluntaria, quoniam ad nostram dicuntur
pertinere substantiam. esto igitur illis cum erecta potestate moderatus.
temperamentum simul damus, cui posse concedimus.
3. Considera, suscepta
dignitas quo debeat splendore tractari, per quam supra ceteros iudices
familiaritatem principis habere meruisti. nam sicut sol ortus corporum colores
fugata nocte detegit, ita se morum tuorum qualitas assidue viso principe non
celabit. mens tua et oculis nostris patebit et auribus. in vultu et in voce
cognoscimus servientium mores. si facies tranquilla, si vox moderata
suggesserit, credimus esse probatissimas causas: quicquid enim turbulenter
dicitur, iustitiam non putamus. quapropter pensabit loqui tuum dominantis
examen, quando nequeunt proprias tegere voluntates, qui suos possunt proferre
sermones.
4. Speculum siquidem
cordis hominum verba sunt, dum illud moribus placere creditur, quod ipse sibi
ad agendum legisse monstratur. superbus quin etiam varicatis gressibus patet:
iracundus luminum fervore declaratur: subdolus terrenum semper amat aspectum:
leves inconstantia prodit oculorum: avarus obuncis unguibus explanatur. et ideo
ad quas provecti estis, studete virtutibus, quia nemo potest principem fallere,
qui etiam rerum naturalium causas in vobis optime probatur inquirere.
5. Quapropter ad
comitivam patrimonii nostri te per indictionem illam deo iuvante promovemus, ut
inavarum iudicem palatia nostra testentur, quem nos iudicavimus esse
promovendum. quid enim maius cupias quam si te linguas nobilium laudare
cognoscas? alibi forte iudices formidentur iniusti: hic ubi remedium praesens
petitur, redempta sententia non timetur. querimonias possessorum sine venali
protractione discinge. omne siquidem iustum celeritatis commodo transit ad
beneficium et quod debito redditur, tali gratia munus putatur.
6. Possessiones nostrae
vel quia sunt immobiles non egrediantur terminos constitutos, ne condicione
contraria quod non potest moveri, malis moribus contingat extendi. trade etiam
militibus tuis quam sectari delegeris animi castitatem, quoniam ille iustus
potest dici, sub quo non probatur excedi. utere igitur auctore deo concesso
tibi feliciter privilegio dignitatis. incitet te ad bonorum desiderium
saepissime quod videris, quia in his quae feceris iudex et testis ero.
7. Nam et si epulas nostras
sollicita ordinatione disponas, non solum nostro palatio clarus, sed et
gentibus necesse est reddaris eximius. legati enim paene ex tota orbis parte
venientes cum nostris coeperint interesse conviviis, ammirantur copiose
repertum, quod in patria sua norunt esse rarissimum. stupent etiam abundantiam
unius mensae tantas servientium turbas posse satiare, ut iudicent consumpta
recrescere, unde tantae copiae probantur exire. habent nimirum in sua patria
quod loquantur, dum parentibus suis dicere gestiunt quae viderunt.
8. Sic propemodum in
toto mundo celeberrimus redditur, qui providus nostris apparatibus invenitur.
adde quod tempora nostrae laetitiae secretaria tua sunt, cum pectus redditur
curis alienum et tunc tibi tribuitur suggerendi locus, quando cunctis adimitur.
merito, ut qui es iudex tanti apparatus et epularum, delinitus cibis tibi
animus concedatur.
|