1. Periclitarentur
graviter boni mores, si aut solis divitibus aut corpore valentibus
praestarentur tantummodo dignitates, dum multos invenias excubias palatii
refugere, qui magis possunt laudabili conversatione fulgere. multis enim
facultas sua non sufficit ad triumphum, multis philosophantibus corporis
valitudo subtrahitur et fit plerumque, ut sapientes inremunerati iaceant, si
semper homines ad honores comitatensi observatione perveniant. rarum est uni
multa confluere, cum omnibus debeat regnantis pietas subvenire.
2. Quid si expensas
consulatus pauper nobilis expavescat? quid si sapientia clarus praefecturae
nequeat sustinere molestias? quid si pondera quaesturae affluens lingua
formidet? quid si reliqui fasces molestiarum taedio vitentur forte quam
meritis? nonne si a magnis viris talia fugiantur, in verecundiam nostrae
mansuetudinis quandam repulsam suscipiunt dignitates? quanto iustius bono
principi inremuneratum nihil relinquere, quod fecit natura laudabile! sapientia
est, quae honores meretur, totum aliud extrinsecus venit. sola est prudentia,
quae rebus omnibus praeponitur, quando in homine feliciter invenitur. sit apud
nos et fortunis integerrimus consularis, sint et sine longo labore primates, habeant
exercitia praemia sua: sed et iste honorabilis locus sit, qui tantum meritis
comparatur.
3. Neque enim absurde
leges sacratissimae censuerunt eos, quos bonae opinionis fama commendat,
codicillis vacantibus tales quaerere summitates. quos etsi facultas in tanti
honoris apparatu desereret, virtus conscia non celaret. animati sunt ad talia,
qui de sua videbantur desperare fortuna. hoc et validissimus ad labores, hoc et
inbecillis corpore meretur ad laudes. nam omnes sub diversitate praedicantur,
quos huiusmodi honoris nomen amplectitur et magis nescio quid amplius meriti
extorsisse creditur, qui rem laborantium otiosus meruisse sentitur.
4. Atque ideo
praesentibus codicillis ab illa indictione illud tibi propitia divinitate
defende, ut considerata ratione praesentis temporis adepti honoris ordine
potiaris: ita tamen, ut illi modis omnibus praeferantur, qui sudore maximo
nostris aspectibus affuerunt. necesse est enim, ut unum cedat meritum duobus
evictum. alioquin omnes ad quietas possunt currere dignitates, si laborantes
minime praeferantur otiosis. consequantur illa qui possunt, nec vobis desint
ista quae cedimus. sic utraque gratia concitati et illi ad palatia nostra
festinare poterunt et vos optati honoris gaudia comitantur.
|