1.
Constat felicem esse rem publicam, quae multis civibus resplendet ornata. nam
sicut caelum stellis redditur clarum, sic relucent urbes lumine dignitatum: non
quia fiat homo alter honoribus, sed quia modestior efficitur, a quo
conversationis ordo melior postulator. quis enim opinionem suam vituperabiliter
tractare velit, quam specialiter ad laudes electam esse cognoscit? illum
siquidem honores glorificant, quem commendat et vita. nam malo instituto vivere
nec principi fas est, quando et de illo populus occulte potest dicere, cui
mores suos publice nullus ausus est imputare.
2.
Cape igitur pro fide ac laboribus tuis comitivae domesticorum illustratum
vacantem, ut et tuis civibus decoratus appareas, et, quod est dulcissimum
mentibus bonis, iugiter propriis utilitatibus occuperis. quid enim fortunatius
quam agrum colere et in urbe lucere, ubi opus proprium delectat auctorem nec
aliquid fallendo conquiritur, dum suavi horrea labore cumulantur? quapropter
nos dedimus delectabilem honorem, tu conversationis associa dignitatem, nam
utraque sibi coniuncta sunt: unum pendet ex altero: non coalescunt sparsa
semina, nisi et terrae qualitas fuerit operata: habiturus messem de nostra
gratia copiosam, si a te iudicia nostra cognoverimus optime fuisse tractata.
|