1. Magnum quidem multis
et inter vices videtur esse geniatum publicae utilitati probis actionibus
occupari: sed quanto felicius honorem splendidum sumere et cogitationum
molestias non habere? interdum enim assidui labores et ipsas ingratas faciunt
dignitates, dum inbecillitas humana cito solet sustinere fastidia et quod prius
ambisse creditur, postea vitare velle sentitur. sed hoc multo praestantius
adesse conspectibus regiis et abesse molestiis, gratiam habere loci et vitare
contumelias actionis. dulce est aliquid sic mereri, ut nulla possit anxietate
turbari, dum multo gratius redditur, ubi prosperitatis sola gaudia sentiuntur.
2. Hunc igitur honorem
tam tibi respicis otiosa remuneratione praestitum quam nimium laborantibus
antiqua noscitur provisione collatus, ut rectores provinciarum anni actione
laudatos vix ad tale culmen adducerent, quibus confitebantur plurima se debere.
consiliarii quoque praefectorum conscientia clari, dictatione praecipui, qui in
illo actu amplissimae praefecturae sic videntur exercere facundiam, ut ad
utilitates publicas expediendas alteram credas esse quaesturam. unde frequenter
et nos iudices assumimus, quia eos doctissimos comprobamus.
3. Quid ergo de tali
honore sentiatur, agnosce, quando perfecti viri pro tot laudabilibus institutis
huius inveniunt praemia dignitatis et merito cum tanta pompa ceditur, quae
senatorii quoque ordinis splendore censetur, spectabilitas clara et consistorio
nostro dignissima, quae inter illustres ingreditur, inter proceres advocatur:
otiosi cinguli honore praecincta dignitas, quae nullum novit offendere, nullum
cognoscitur ingravare et super omnia bona concitare nescit invidiam.
4. Quocirca provocati
moribus tuis comitivam tibi primi ordinis ab illa indictione maiestatis favore
largimur, ut consistorium nostrum sicut rogatus ingrederis, ita moribus
laudatus exornes, quando vicinus honor est illustribus, dum alter medius non
habetur. delectet te illos imitari, quos proximitate contingis.
5. Tu locum amplum et
honorabilem facis, si te moderata conversatione tractaveris. ammoneat te certe,
quod suscepta dignitas primi ordinis appellatione censetur, utique quia te
sequuntur omnes qui spectabilitatis honore decorantur. sed vide ne quis te
praecedat opinione, qui sequitur dignitate. alioquin grave pondus invidiae est
splendere cinguli claritate et morum lampade non lucere.
|