1. Si honor frequenter
defertur otiosis, si interdum aut nobilitas eligitur aut ad promerendum aliquid
personae tantum gratia suffragatur, quo studio remunerandi sunt, qui ad agonis
sui praemia pervenerunt? considerandum, quali labore servitum est, et sic de
remuneratione cogitandum. harum quippe rerum mensura de contrario venit, dum
tale oboedientibus dari debet donum, quale indevotis potuit esse periculum.
2. Grandia sunt, quae
sustinent excubantes: personas contumaces ad parendum cogunt, latentes in
cubilibus suis prudenti sagacitate vestigant, superbis modestiam aequalitatis
imponunt: ita quod a iudicibus breviter dicitur, ab ipsis efficacia famulante
completur. notum est quae pericula sustineant, cum ad causas mittuntur alienas.
si segnius agat, petitor queritur: si districte, pulsatus vociferatur. sic
inter utrumque diversum rara laus est invenisse praeconium.
3. Dignitatum pace
dicamus, facilius est laudatum iudicem reperire quam militem iniuncta sine
offensione complere. aliud est enim tantum dicere legitima, aliud ad terminum
deduxisse iustitiam. laudabiliter quidem bonum dicitur, sed multo gloriosius
statuta complentur. verba tantum diriguntur a praesulibus, a militibus autem
postulator effectus. post omnia periculis subduntur, si constricti aliquid
verisimile conquerantur.
4. Frequenter nocuit
aliis ipsa quoque integritas actionis. nam multos, quos in executione
contristare nisi sunt, ipsos postea impensos iudices pertulerunt. offendunt
enim frequenter ignari quibus sunt postea parituri et dum causis alienis fidem
custodiunt, interdum pericula propriae salutis incurrunt. verum inter haec
militem evasisse laudatum nonne iuste videtur esse miraculum?
5. Talibus igitur
meritis vicissitudo reddenda est, ut nimio labore torpentes indultis
compensationibus excitemus. utere igitur confidenter quicquid veteranis
munifica iura tribuerunt, nulli sordido subiciendus oneri, qui te purissima
conversatione tractasti.
6. Comitivam quoque
tibi primi ordinis, quam tali militia perfunctis cana deputavit antiquitas,
secundum statuta divalia vindicabis.
7. Haec quidem
priscorum beneficio consequeris, sed nostri nominis contra inciviles impetus et
conventionalia detrimenta perenni tuitione vallaris, ut officium, quod nostris
iussionibus speciali sollicitudine famulatum est, amplius aliquid a militibus
ceteris promereri potuisse videatur. multa quoque tot librarum auri
percellendum esse censemus, si quis statuta nostra qualibet crediderit
occasione violanda. nec tamen aliquid contra te valere permittimus, quod dolosa
fuerit machinatione temptatum.
|