1.
Optamus quidem curiam senatus amplissimi naturali fecunditate compleri
subolemque eius tantum crescere, ut (quod difficillimum aviditatis genus est)
parentum videatur vota satiare. sed minus amantis est non amplius aliquid
quaerere, unde tantum numerum possit augere. agricola diligens praeveniendo
adiuvat imbrem caelestem et ante rigat plantaria, quam pluvias mereantur
optatas. arborum quin etiam fetus meliorare contendens diversi germinis feturas
instituit, ut multiplicata dulcedine fructuum hortis suis conserat varietatis
ornatum. sic nos virtutum iucundissimas laudes in cinctum Gabini desideramus
includere, ut germen alienum amplexu gratiae colligatum curiae moribus
inolescat.
2.
Sed haec cultura longe dissimilis est. arboribus enim quod melius putatur
inseritur: ad illas peregrina veniunt, ut de illorum potius suavitate
dulcescant. vobis autem, ut agrestia proficiant, offeruntur. nam quamvis ignis
nocte reluceat, soli tamen praesentatus obscurus est: hinc est quod ad illum
ordinem nihil potest eximium deferri, nisi quod per ipsum probatur augeri. et
ideo illum natalium splendore conspicuum et ingenii calore prudenter accensum
senatus lumen excipiat. hactenus enim fuit suis meritis clarus: sed iam erit de
vestra conspicuitate perlucidus.
3.
Pandite curiam, suscipite candidatum: iam senatui praedestinatus est, cui nos
contulimus laticlaviam dignitatem. benignos esse necesse est publicos patres,
quia hoc vocabulum non tantum suo debet germini quantum studio votoque
generali.
|