1. Vices agentium mos
est sic iudicum voluntatibus oboedire, ut suas non habeant dignitates. splendent
mutuato lumine, nituntur viribus alienis et quaedam imago in illis esse videtur
veritatis, qui proprii non habent iura fulgoris. tu autem vicarius diceris et
tua privilegia non relinquis, quando propria est iurisdictio, quae datur a
principe. habes enim cum praefectis aliquam portionem: partes apud te sub
praetoriana advocatione confligunt: vice sacra sententiam dicis et, quod maxime
fidei signum est, in inscriptionibus vita tibi committitur hominum, quod inter
mortales constat esse pretiosum.
2. Additur quod nec
salutari te sine chlamyde iura voluerunt, scilicet ut sub veste militari semper
visus numquam credereris esse privatus. sed haec omnia ad praefecturae gloriam
iudicamus esse concessa, ut qui tantae sedis vicarium diceret, umbratile nil
videret. considera qualia de te praestes, qui tanta auctoritate subveheris.
exuendus a crimine non nudetur ab innoxia facultate: nam quid tibi debere
possit, si nummis suis imputet quod evasit? ad similitudinem quippe summorum
carpento veheris. intra quadragesimum sacratissimae urbis iura custodis.
Praeneste ludos edis in vicem consulis in honorem positus dignitatemque
senatoris adquiris et illa tibi panduntur atria quae summatibus probantur esse
collata.
3. Hinc est quod in
aula Libertatis locum patrium tenes et ibi mereris consessum, ubi est vel
intrasse praeconium. ipsi quin etiam senatores, qui praecedunt ordine, aliqua
videntur a te necessaria postulare. habes quod praestes potioribus te nec
inmerito inter praecipuos censendus es, qui aut iuvare potes aut laedere
consulares. erige animos sub qualitate modestiae. talis est unaquaeque
dignitas, qualis administrantium est voluntas. nihil abiectum est, quod in re
publica geritur, nisi malis fuerit moribus vitiatum. nam si humilium privatorum
placet aequalitas, quanto magis grata est in potestatis culmine custodita, quae
difficile modum servat, dum ad suum velle festinat?
4. Proinde vicariae
tibi dignitatem serenitatis nostrae aestimatione conferimus, quam sic Romae
geras, ut conscientiam tuam tanta civitate facias esse dignissimam. usurus
omnibus privilegiis, quae tuos decessores habuisse constiterit, quia sicut a
vobis instituta antiquorum deposcimus, ita et dignitati vestrae vetera non
negamus.
|