1.
Non est dubium ornare subiectos principis secretum, dum nullis aestimantur
necessaria posse committi, nisi qui fuerint fide magna solidati. publicum est
quidem omne quod agimus: sed multa non sunt ante scienda, nisi cum fuerint deo
auxiliante perfecta. quae tanto plus debent occuli, quanto amplius desiderantur
agnosci.
2.
Regis consilium solos decet scire gravissimos. imitari debent armaria, quae
continent monumenta chartarum, ut quando ab ipsis aliqua instructio quaeritur,
tunc loquantur: totum autem dissimulare debent, quasi nesciant scientes. nam
sollicitis inquisitoribus saepe et vultu proditur, quod tacetur. assit
innocentia, quae cuncta commendat, quia in placida mente regia decent verba
deponi.
3.
Sed quoniam te probatis moribus institutum venatrix bonae conversationis
sollicitudo nostra respexit, ab illa indictione notarium te nostrum esse
censemus, ut ordine decurso militiae ad primiceriatus feliciter pervenias
summitatem. honor, qui efficit senatorem, cui patrum aula reseratur, non
iniuria: nam qui nostris curis militat assidua lucubratione, iuste videtur et
curiam Libertatis intrare.
4.
Additur etiam perfuncti laboris aliud munus, ut, si quoquo modo ad illustratum
vel vacantem meruerit pervenire, omnibus debeat anteponi, qui codicillariis illustratibus
probantur ornari. unde absolute colligitur primiceriatus meritis datum uti, ut
in uno eodemque titulo dispar esset dignitas aequaliter adquisita. animari
debes igitur ad labores, quando tibi tale praemium propositum vides, quale se
gaudent invenisse summates.
|