1.
Quamvis tantum sit clara unaquaeque dignitas, quantum eam praesentiae nostrae
conspectus illuminat, dum semper honorem suscipit, qui nostra colloquia
decenter adquirit, nemo tamen sermones nostros tantum meretur quam qui
referendarius esse dinoscitur. per eum nobis causarum ordines exponuntur, per
eum interpellantium vota cognoscimus et ipsis responsa reddimus, ut negotia
compedita solvamus.
2.
Magnum est in hoc agone principali servire prudentiae et ad subitum sic dolores
alienos asserere, ut conquerentium videatur vota satiare. quale est enim in
tumultuosis processionibus nostris nulla permixtione confundi aut minime tantis
clamoribus impediri? necesse habet a turbatis exquirere, quod nobis possit
placabiliter intimare et distinctius referre quam potuisset audire.
3.
Arduum est trepidantium dicta componere et verum dicere: non tantum
interpellator formidat negotii sui casum quantum sustinet iste in relatione
periculum. si quid minus dixerit, inimicus asseritur, redemptus clamatur.
negotii dominus timoris patrocinio potest sua verba convertere, referenti autem
non licet aliquid immutare. sententiae vero nostrae tanta memoriae cautela
tenendae sunt, ut nihil minus, nihil additum esse videatur. nobis plerumque
audientibus nostra dicturus es et difficili condicione constrictus iudicio
nostro subiaces, dum alienas causes explanare contendis.
4.
Quapropter referendarium te electio nostra constituit: sed tu puritatem
conscientiae et veritatem linguae nostris iussionibus adhibeto. eruditionem
vero mirabilem collocutio tibi nostra concedit, quae dum per te alios ordinat,
qualitatem tuae mentis exornat. sub nobis enim non licet esse imperitos, quando
in vicem cotis ingenia splendida reddimus, quae causarum assiduitate polimus.
5.
Quapropter illa cunctis iussisse nos referte, quae aut debuistis aut potuistis
accipere. nostra sic probatis, si iusta redicitis. amate quod nos glorificat.
sit velle vestrum quale videtis nostrum esse propositum. ad summum tales vos
esse cupimus, ut etiam per vos iudices corrigamus. peculiare de vobis aliquod
vectigal exigimus, ut sicut vobiscum familiariter miscemus affatus, ita et
nostra opinio specialiter a vobis mereatur affectum.
|