1. Inter utillimas
artes, quas ad sustentandam humanae fragilitatis indigentiam divina tribuerunt,
nulla praestare videtur aliquid simile quam potest auxiliatrix medicina
conferre. ipsa enim morbo periclitantibus materna gratia semper assistit, ipsa
contra dolores pro nostra inbecillitate confligit et ibi nos nititur sublevare,
ubi nullae divitiae, nulla potest dignitas subvenire.
2. Causarum periti
palmares habentur, cum negotia defenderint singulorum: sed quanto gloriosius
expellere quod mortem videbatur inferre et salutem periclitanti reddere, de qua
coactus fuerat desperare! ars quae in homine plus invenit quam in se ipse
cognoscit, periclitantia confirmat, quassata corroborat et futurorum praescia valitudini
non cedit, cum se aeger praesenti debilitate turbaverit, amplius intellegens
quam videtur, plus credens lectioni quam oculis, ut ab ignorantibus paene
praesagium putetur quod ratione colligitur.
3. Huic peritiae deesse
iudicem nonne humanarum rerum probatur oblivio? et cum lascivae voluptates
recipiant tribunum, haec non meretur habere primarium? habeant itaque
praesulem, quibus nostram committimus sospitatem: sciant se huic reddere
rationem, qui operandam suscipiunt humanam salutem. non quod ad casum fecerit
sed quod legerit, ars dicatur: alioquin periculis potius exponimur, si vagis
voluntatibus subiacemus. unde si haesitatum fuerit, mox quaeratur.
4. Obscura nimis est
hominum salus, temperies ex contrariis umoribus constans: ubi quicquid horum
excreverit, ad infirmitatem protinus corpus adducit. hinc est quod sicut aptis
cibis valitudo fessa recreatur, sic venenum est, quod incompetenter accipitur.
habeant itaque medici pro incolumitate omnium et post scholas magistrum, vacent
libris, delectentur antiquis: nullus iustius assidue legit quam qui de humana
salute tractaverit.
5. Deponite, medendi
artifices, noxias aegrotantium contentiones, ut cum vobis non vultis cedere,
inventa vestra invicem videamini dissipare. habetis quem sine invidia
interrogare possitis. omnis prudens consilium quaerit, dum ille magis
studiosior agnoscitur, qui cautior frequenti interrogatione monstratur. in
ipsis quippe artis huius initiis quaedam sacerdotii genere sacramenta vos
consecrant: doctoribus enim vestris promittitis odisse nequitiam et amare
puritatem.
6. Sic vobis liberum
non est sponte delinquere, quibus ante momenta scientiae animas imponitur
obligare. et ideo diligentius exquirite quae curent saucios, corroborent
inbecillos: nam videro, quod delictum lapsus excuset, homicidii crimen est in
hominis salute peccare. sed credimus iam ista sufficere, quando facimus qui vos
debeat ammonere.
7. Quapropter a
praesenti tempore comitivae archiatrorum honore decorare, ut inter salutis
magistros solus habearis eximius et omnes iudicio tuo cedant, qui se ambitu
mutuae contentionis excruciant. esto arbiter artis egregiae eorumque discinge
conflictus, quos iudicare solus solebat effectus. in ipsis aegros curas, si
contentiones eorum noxias prudenter abscidas. magnum munus est subditos habere
prudentes et inter illos honorabilem fieri, quos reverentur ceteri.
8. Visitatio tua
sospitas sit aegrotantium, refectio debilium, spes certa fessorum. requirant
rudes, quos visitant aegrotantes, si dolor cessavit, si somnus affuerit: de suo
vero languore te aegrotus interroget audiatque a te verius quod ipse patitur.
habetis et vos certe verissimos testes, quos interrogare possitis. perito
quidem archiatro venarum pulsus enuntiat, quod intus natura patiatur:
offeruntur etiam oculis urinae, ut facilius sit vocem clamantis non advertere,
quam huius modi minime signa sentire.
9. Indulge te quoque
nostro palatio: habeto fiduciam ingrediendi, quae magnis solet praemiis
comparari. nam licet alii subiecto iure serviant, tu rerum dominos studio
praestantis observa. fas est tibi nos fatigare ieiuniis. fas est contra nostrum
sentire desiderium et in locum beneficii dictare, quod nos ad gaudia salutis
excruciet. talem tibi denique licentiam nostri esse cognoscis, qualem nos habere
non probamur in ceteris.
|