1.
Quamvis dignitatem tuam a consulibus descendere nominis ipsius videantur
testimonia declarare, tamen et insignia tanta circumstant, ut nullus possit
ambigere te de illius lampadis claritate lucere. secures enim et fasces, quos
illi dicavit genio antiquitas, tuis videntur phaleris deputata, ut iurisdictio
concessa vel tacita possit ammonere provincias. sed quale tibi debet esse quod
curules inclitas probatur ornare? vultus quin etiam regnantium geniata obsequii
pompa praemittit, ut non solum summi iudicis, sed et dominorum reverentia
cumulatus orneris.
2.
O magnae temperationis inventum! de nomine consulis promitteris clementissimus
et de principum imagine metuendus. in aliquibus adhuc provinciis ornatus
paenula carpenti etiam subvectione decoraris, ut multis declaretur indiciis per
expressas imagines rerum vices te praecelsae gerere dignitatis. considera
magnum esse quod suscipis, et nulla criminum deiectione vitieris. nominis tui
auctor multa conferendo praedicatur: tu age, ne ullis cupiditatibus accuseris,
ut, si dare non praevales, certe te moderari velle festines. proximus enim
habetur donanti, de quo potest dici 'abstinens est iugiter alieni'. certe
foedissimae contrarietatis vitium est studere furtis et habere vocabulum
largitatis.
3.
Erigat ad laudem tuos animos, quod vocaris. non te profecto meritis imparem
facis, si turpissimae ambitionis delicta calcaveris. nam errores noxios
vincere, vitia maculosa superare, et iste re vera editus est de moribus
consulatus. nec enim superflue prudentissimi veterum talia rebus nomina
imposuerunt, dum continentiae magnae praesulem provinciis mitterent consularem.
triumpha iura publica, largire iustitiam et ex fortiore parte imitari
praevales, quem nominis proximitate contingis. pecuniis potest indigere
mediocris, morum talenta non potest non habere, qui iustus est.
4.
Non pavescas largas consulum manus: habent et boni pauperes divitias suas.
illud ergo a te quaeritur, quod in pectore humano nascitur, non quod terrae
visceribus continetur. quanto melius triumphare ex animi thesauro, unde numquam
nascitur paenitudo, quia nec tenuis efficeris cum plura concedis, quin immo
tantum locupletior redderis, quantum te bona conscientiae sparsisse cognoscis.
quapropter opinionis tuae laude pellecti per illam indictionem in illa
provincia consularitatis te praecipimus agere dignitatem, ut tibi non sit
acceptum, quod legibus probatur inimicum. illa magis dilige, quae aequitatis
iura commendant.
5.
Nomen tuum actionibus proba. consule fessis et tunc vere diceris consularis.
sed ut omnia aequabili moderatione pensentur, institue pecunias non quaerere et
agnoscis munera tibi copiosa provenire. hanc enim condicionem humanis actibus
divina posuerunt, ut ille magis possit ditescere, qui lucra turpia nescit optare.
ignorantes accipiunt qui bene agunt, quia necesse est ut, dum parumper malorum
ambitio contemnitur, superno munere plus donetur.
|