1.
Omnino provide decrevit antiquitas iudices ad provinciam mitti, ne possit ad
nos veniendo mediocritas ingravari. quis enim latronum ferret audaciam, si
longe positam cognoscerent disciplinam? absolute poterat vis permissa grassari,
si conquerens tardius crederetur audiri. sed quanto melius in ipsis cunabulis
adhuc mollia reprimere quam indurata crimina vindicare! in compendium mittimus
mala, si praesentia faciamus esse iudicia. quis enim audeat peccare, cum supra
cervices suas districtionem cognoverit imminere?
2.
Et ideo te illi provinciae rectorem per illam indictionem nostra mittit
electio, ut re vera corrigere nitaris quos tibi commissos esse cognoscis.
Chlamydis tuae procul dubio inter alia clavos intende, quos scias non inaniter
positos, nisi ut, cum publicum agentes purpuram cernerent, de vigore semper
principis ammonerent. geniatus indutus, vestis gratiosa, quam filio suo Priapo
Venus dicitur texuisse, ut eximiae pulchritudinis matrem singulariter ornatus
filius testaretur.
3.
Respice quantum dederint leges et ad mensuram te potestatis extende. tibi
fiscalium tributorum credita monstratur exactio. constat esse tuae fidei
commissum principi renuntiare, quod in provinciis probatur emergere. tu etiam
senatorem ibidem residentem iuberis audire: tu in praefectorum militem cum
ipsius tantum conscientia vindicare: tuum nomen in subscriptionibus iusserunt
honoratis provincialibus anteferri. quid de te aestimatum sit, datur adverti,
cui tot videntur nobiles potuisse postponi.
4.
Additur, quod a principe frater vocaris, ut nobilitate pretiosi nominis a
vilitate criminum tollereris. cogita tantorum hominum tibi commissas esse
fortunas. fama erunt nostri temporis tui mores. esto in te continens, ut possis
in alios esse iudex. prima aequitas est a se praesules inchoare, ut debeant
criminosi metuere quem nequeunt similem reperire. nullas enim in se culpas
timet reus, quas habere respexerit cognitorem, quando agentem male nisi bonis
moribus non aestimat displicere. suos actus nullus damnat in altero, quia
natura est humani animi ut nitatur potius vindicare, quod se cognoverit
admisisse.
5.
O quale est liberum tribunalibus insidere, non esse obnoxium reo suo, ne
incipiat potior fieri qui redemit. timeat districtum, timeat continentem, non
audiat blandum. da ut possit rigidam formidare sententiam. avari iudices
nesciunt quantum delinquunt: nam cum vendunt aliena crimina, sua faciunt esse peccata.
quapropter esto sollicitus, ut bonae actionis tuae laudes potius audiamus. a
nobis confidenter exigis quod remittis, quia tantum de remuneratione tua
cogitamus, quantum te pecunias non quaesisse cognoscimus.
|