1. Regalis est
providentiae tales iudicum personas eligere, ut ad comitatum necessitatem non
habeant veniendi, quos in longinquis regionibus contigerit immorari. nullum
enim tale negotium est, quod Siculi itineris tantas pati possit expensas, dum
commodius sit causam perdere quam aliquid per talia dispendia conquisisse. non
enim querelas de Sicilia volumus venire, sed laudes, quia gravatur apud nos
actio praesulis, si eam tam longinqui potuerint accusare petitores. falsus enim
dolor esse non creditur, ubi tanti laboris taedia subeuntur. et ideo maiore
cura tractanda sunt, unde invidia plus timetur.
2. Proinde per
indictionem illam comitivam tibi Syracusanae civitatis propitia divinitate
concedimus, ut omnia sic agere nitaris, quemadmodum nos tibi praestitisse
cognoscis. de proximis vota causantium sustinemus: inde autem ultro requirimus,
unde ad nos difficile veniri posse sentimus. habes quae te decorare debeant, si
tu tamen ibi conscientia defaecatus adveneris.
3. Militum tibi numerus
nostris servit expensis. redderis inter arma geniatus: processio tua
procinctualis ornatus est. exercitu uteris pacato, nec pericula belli subis et
armorum pompa decoraris. verum inter haec civilem cogita disciplinam. non
permittas milites esse possessoribus insolentes. annonas suas sub moderatione
percipiant: causis non misceantur extraneis. pro securitate se omnium cognoscat
electum, qui se gloriatur armatum. privilegia dignitatis tuae nec volumus minui
nec iubemus excedi. sufficiat tibi tantum gerere, quantum decessores tuos
constiterit rationabiliter effecisse.
|