1. Inter cetera
vetustatis inventa et ordinatarum rerum obstupenda praeconia hoc cunctis
laudibus meretur efferri, quod diversarum civitatum decora facies aptis
amministrationibus videtur ornari, ut et conventus nobilium occursione celebri
colligatur et causarum nodi iuris disceptatione solvantur. unde nos quoque non
minorem gloriam habere cognoscimus, qui facta veterum annuis sollemnitatibus
innovamus. nam quid prodesset inventum, si non fuisset iugiter custoditum?
2. Exeunt a nobis
dignitates relucentes quasi a sole radii, ut in orbis nostri parte resplendeat
custodita iustitia. ideo enim tot emolumentorum commoda serimus, ut securitatem
provincialium colligamus. messis nostra cunctorum quies est, quam non possumus
aliter recordari, nisi ut subiecti non videantur aliquid irrationabiliter
perdidisse.
3. Et ideo ad comitivam
te Neapolitanam per illam indictionem libenter adducimus, ut civilia negotia aequus
trutinator examines tantumque famam tuam habita maturitate custodias, quantum
te illi populo vel in levi culpa facile displicere cognoscas. urbs ornata
multitudine civium, abundans marinis terrenisque deliciis, ut dulcissimam vitam
te ibidem invenisse diiudices, si nullis amaritudinibus miscearis. praetoria
tua officia replent, militum turba custodit. considis geniatum tribunal: sed
tot testes pateris quot te agmina circumdare cognoscis.
4. Praeterea litora usque
ad praefinitum locum data iussione custodis. tuae voluntati parent peregrina
commercia. praestas ementibus de pretio suo et gratiae tuae proficit quod
avidus mercator adquirit. sed inter haec praeclara fastigia optimum esse
iudicem decet, quando se non potest occulere, qui inter frequentes populos
cognoscitur habitare. factum tuum erit sermo civitatis, dam per ora fertur
populi, quod a iudice contigerit actitari.
5. Habet ultionem suam
hominum frequentia, si loquatur adversa, et de iudice iudicium esse creditur,
quod multis adstipulationibus personatur. contra quid melius quam illum populum
gratum respicere, cui cognosceris praesidere? quale est perfrui favore multorum
et illas voces accipere, quas et clementes dominos delectat audire! nos tibi
proficiendi materiam damus: tuum est sic agere, ut sua beneficia principem
delectet augere.
|