1. Quamvis omnium
dignitatum officia a manu secludantur armata et civilibus vestibus videantur
induti qui districtionem publicam docentur operari, tua tantum dignitas a
terroribus ornatur, quae gladio bellico rebus etiam pacatis accingitur. vide
quo iudicio frueris evectus, quando aliis vigorem fascium videamus esse
creditum, tibi autem ab ipsis legibus ferrum constet esse porrectum. rem
cruentam dederunt animo pacato, ut et noxii nimium metuerent et laesi de optata
ultione gauderent. alioquin culparentur priores, si temperata omnia non
fecissent. sed cum te intellegas ad moderamen electum, humanum facile non
concupiscas exitium.
2. Reus qui dicitur, et
probetur. scito puniendi remedium datum tibi pro salute multorum. arma ista iuris
sunt, non furoris. haec ostentatio nimirum est contra noxios instituta, ut plus
terror corrigat quam poena consumat. non enim cogitur ferro succidere robustam
qui adhuc teneram verbis curvat audaciam. civilis est pavor iste, non bellicus,
quem tu sic facies esse gloriosum, si habere non probetur excessum.
3. Habes etiam et
ferrum nihilominus incruentum. claudantur nexibus catenarum, quos levium
criminum pulsat invidia. cunctator esse debet, qui iudicat de salute: alia
sententia potest corrigi, de vita transactum non patitur immutari. signa tua
abactores timeant, fures pavescant, latrones perhorreant, innocentia tantum
laeta respiciat, dum sibi auxilia venisse credit, quae legum disciplina
transmisit. nemo redemptionibus tuum velle deflectat: gladius contemnitur, ubi
aurum suscipitur: tu te inermem reddis, si a virili animo cupiditate
recesseris.
4. Quocirca per
indictionem illam comitivae tibi in illa provincia tribuimus dignitatem, ut ad
titulos tuos pertinentia civilitate potius laudabilis exsequaris nec quicquam
praesumas facere, nisi quod privatus possis legibus vindicare. ipsa est enim
recta amministratio, quae et sine potestate defenditur, ut tunc probetur fuisse
iustus, quando ei quae mavult obicere possit inimicus.
5. Nec tamen spes
vestra velut fastiditate deseritur: nam si bene provinciarum amministrationibus
praesidetis, honores vos amplissimos sperare leges merito censuerunt. unde iam
videtur paene debitum, quod vobis a tanta auctoritate ultro noscitur fuisse
promissum.
|