Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber VII
    • II. FORMULA PRAESIDATUS.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. FORMULA PRAESIDATUS.

1. Prudenter omnimodis inspexit antiquitas provinciarum dignitates annua successione reparari, ut nec diutina potestate unus insolesceret et multorum provectus gaudia reperirent. sufficit enim unicuique discessisse laudatum, quia dum tempus potestatis prolixum quaeritur, culparum obprobria non vitantur. illa enim vel in brevitate declinare mirabile est, dum frequenter et his subrepunt, qui a fascibus sub velocitate discedunt. annus universus et ad declaranda conscientiae bona sufficit et facilius se ab errore custodit. sit in vestro proposito amministrationem unius anni suscipere: nostrum est merentibus tempus augere, quia non facile removere cupimus quos iustos esse sentimus.

2. Idcirco conversationis tuae moribus invitati per illam indictionem praesidatum tibi in illa provincia propitia divinitate concedimus, ut sic debeas agere, quemadmodum nobis possessor gratias cum tributis videatur exsolvere. decessorum bona exempla sequere: a vitiosorum te imitatione disiunge: non putetur omnis consuetudo probabilis. cautum debut reddere, non sequacem error alienus. prodit stultitiae culpam, qui sequitur accusatum. sed illud melius eligitur, unde praecedentis opinio sub ammiratione laudatur.

3. Respice quantis sit provincia plena nobilibus. habes qui et bene de te loqui debeant et derogare praesumant, quia nulla potestas est, quae qualitatem famae suae de ore hominum possit auferre. contra qui fructus est opinione praedicabili per confines ire provincias et ibi invenire verissimam laudem, ubi non imperas potestate! additur, quod inremuneratum non relinquimus, si te egisse probabiliter audiamus. horre vitium et principis mereris affectum. voluntatem regiam in legibus habes: illis obtempera et nostra cognosceris implere mandata.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License