1.
Cum deo iuvante sciamus Gothos vobiscum habitare permixtos, ne qua inter
consortes, ut assolet, indisciplinatio nasceretur, necessarium duximus illum
sublimem virum, bonis nobis moribus hactenus comprobatum, ad vos comitem
destinare, qui secundum edicta nostra inter duos Gothos litem debeat amputare,
si quod etiam inter Gothum et Romanum natum fuerit fortasse negotium, adhibito
sibi prudente Romano certamen possit aequabili ratione discingere. inter duos
autem Romanos Romani audiant quos per provincias dirigimus cognitores, ut
unicuique sua iura serventur et sub diversitate iudicum una iustitia
complectatur universos.
2.
Sic pace communi utraeque nationes divinitate propitia dulci otio perfruantur.
scitote autem unam nobis in omnibus aequabiliter esse caritatem: sed ille se
animo nostro amplius commendare poterit, qui leges moderata voluntate
dilexerit. non amamus aliquid incivile: scelestam superbiam cum suis detestamur
auctoribus. violentos nostra pietas execratur. in causa possint iura, non
brachia. nam cur eligant quaerere violenta, qui praesentia probantur habere
iudicia? ideo enim emolumenta iudicibus damus, ideo tot officia diversis
largitatibus continemus, ut inter vos non sinamus crescere quod possit ad odium
pertinere.
3.
Unum vos amplectatur vivendi votum, quibus unum esse constat imperium. audiat uterque
populus quod amamus. Romani vobis sicut sunt possessionibus vicini, ita sint et
caritate coniuncti. vos autem, Romani, magno studio Gothos diligere debetis,
qui et in pace numerosos vobis populos faciunt et universam rem publicam per
bella defendunt. itaque destinato a nobis iudici vos convenit oboedire, ut
quicquid pro conservandis legibus censuerit, modis omnibus impleatis, quatenus
et nostro imperio et vestrae utilitati satisfecisse videamini.
|