1.
Quamvis spectabilitatis honor unus esse videatur nec in his aliquid aliud nisi
tempus soleat anteferri, tamen rerum qualitate perpensa multum his creditum
videtur quibus confinales populi deputantur, quia non est tale pacatis
regionibus ius dicere, quale suspectis gentibus assidere, ubi non tantum vitia
quantum bella suspecta sunt nec solum vox praeconis insonat, sed tubarum
crepitus frequenter insultat.
2.
Raetiae namque munimina sunt Italiae et claustra provinciae: quae non immerito
sic appellata esse iudicamus, quando contra feras et agrestissimas gentes velut
quaedam plagarum obstacula disponuntur. ibi enim impetus gentilis excipitur et
transmissis iaculis sauciatur furibunda praesumptio. sic gentilis impetus
vestra venatio est et ludo geritis quod vos assidue feliciter egisse sentitis.
3.
Ideoque validum te ingenio ac viribus audientes per illam indictionem ducatum
tibi cedimus Raetiarum, ut milites et in pace regas et cum eis fines nostros
sollemni alacritate circueas, quia non parvam rem tibi respicis fuisse
commissam, quando tranquillitas regni nostri tua creditur sollicitudine
custodiri. ita tamen, ut milites tibi commissi vivant cum provincialibus iure
civili nec insolescat animus, qui se sentit armatum, quia clipeus ille
exercitus nostri quietem debet praestare Romanis. quos ideo constat appositos,
ut intus vita felicior secura libertate carpatur.
4.
Quapropter responde nostro iudicio, fide nobis et industria placiturus, ut nec
gentiles sine discussione suscipias nec nostros ad gentes sub incuriositate
transmittas. ad necessitatem siquidem rarius venitur armorum, ubi suscepta
surreptio custodiri posse sentitur. privilegia vero dignitatis tuae nostris
tibi iussionibus vindicabis.
|