1. Aula nostra sicut
agnoscitur peritis dispositoribus instituta, ita doctorum in ea diligens debet
esse cautela, quoniam pulchritudo illa mirabilis, si subinde non reficitur,
senectute obrepente vitiatur. haec nostrae sunt oblectamenta potentiae, imperii
decora facies, testimonium praeconiale regnorum: haec legatis sub ammiratione
monstrantur et prima fronte talis dominus esse creditur, quale eius habitaculum
comprobatur. et ideo magna voluptas est prudentissimae mentis pulcherrima
iugiter habitatione gaudere et inter publicas curas animum fessum reficere
dulcedine fabricarum.
2. Quas primum Cyclopes
dicuntur ad antrorum modum amplissimas in Sicilia condidisse, postquam in
cavernis montium Polyphemus ab Ulixe singularis oculi lugendam pertulerat
orbitatem. inde ad Italiam fabricandi peritia legitur fuisse translata, ut quod
tantis ac talibus institutoribus inventum est, aemulatrix posteritas in suum
commodum custodiret.
3. Hinc est quod
spectabilitatem tuam ab illa indictione curam palatii nostri suscipere debere
censemus, ut et antiqua in nitorem pristinum contineas et nova simili
antiquitate producas: quia, sicut decorum corpus uno convenit colore vestiri,
ita nitor palatii similis debet per universa membra diffundi. ad quae sic
poteris idoneus inveniri, si frequenter geometram legas Euclidem, si schemata
eius mirabili varietate descripta in tuae mentis contemplatione condideris, ut
in hora commonito famuletur tibi copiosa notitia.
4. Archimedes quoque
subtilissimus exquisitor cum Metrobio tibi semper assistant, ut ad nova
reddaris paratissimus, qui libris veterum probaris eruditus. non enim tibi
minima cura delegatur, quando animum nostrum fabricandi studio cupidissimum
artis tuae ministerio probaris explere. nam sicubi aut civitatem reficimus aut
castellorum volumus fundare novitatem vel si construendi nobis praetorii
amoenitas blandiatur, te ordinante ad oculos perducitur quod nobis cogitantibus
invenitur. decorum magisterium, propositum omnino gloriosum in tam longas
aetates mittere, unde te debeat posteritas ammirata laudare.
5. Quicquid enim aut
instructor parietum aut sculptor marmorum aut aeris fusor aut camerum rotator
aut gypsoplastes aut musivarius ignorat, te prudenter interrogat et tam magnus
ille fabrilis exercitus ad tuum recurrit iudicium, ne possit aliquid habere
confusum. vide ergo quanta debet nosse, qui possit tantos instruere. recipis
certe bonae dispositionis tuae uberrimum fructum, cum tu de illorum labore
laudaris, si ab eis diligenter facta monstraveris. quapropter quicquid ad te
pertinet, ita decenter, ita firmiter volumus explicari, ut ab opere veterum
sola distet novitas fabricarum.
6. Sed haec possibilia
facis, si dona nostra nulla cupiditate suppresseris. efficaciter enim imperat
artifici, qui eum competenti non patitur commoditate fraudari. manus larga
artium nutrit ingenia, quando qui de victu non cogitat, perficere iussa
festinat. illud quoque considera, qua gratificatione tracteris, ut aurea virga
decoratus inter obsequia numerosa ante pedes regios primus videaris incedere,
ut ipso testimonio vicinitatis nostrae agnoscamur tibi palatia commisisse.
|