1. Quamvis Romuleae
fabricae collatae sibi vix possint praecipuae reperiri, quia totum ad
ammirationem noscitur exquisitum, quod ibi cernitur esse fundatum, tamen
interesse arbitramur, quod utilitas necessaria gratificat et quod
pulchritudinis tantum causa commendat. Traiani forum vel sub assiduitate videre
miraculum est: Capitolia celsa conscendere hoc est humana ingenia superata
vidisse. sed numquid per ea vivitur aut corporis salus aliqua inde delectatione
recreatur?
2. In formis autem
Romanis utrumque praecipuum est, ut fabrica sit mirabilis et aquarum salubritas
singularis. quot enim illuc flumina quasi constructis montibus perducuntur,
naturales credas alveos soliditate saxorum, quando tantus impetus fluminis tot
saeculis firmiter potuit sustineri. cavati montes plerumque subruunt, meatus
torrentium dissipantur: et opus illud veterum non destruitur, si industria
suffragante servetur.
3. Respiciamus certe
aquarum copia quantum Romanis moenibus praestat ornatum. nam thermarum illa
pulchritudo quid esset, si dulcissima quaedam aequora non haberet? currit aqua
Virgo sub delectatione purissima, quae ideo sic appellata creditur, quod nullis
sordibus polluatur. nam cum aliae pluviarum nimietate terrena commixtione
violentur, haec aerem perpetue serenum purissime labens unda mentitur. quis
possit talia sermonibus idoneis explicare?
4. Claudiam per tantam
fastigii molem sic ad Aventini caput esse perductam, ut cum ibi ex alto lapsa
ceciderit, cacumen illud excelsum quasi imam vallem irrigare videatur.
Aegyptius Nilus certis temporibus crescens per campos iacentes superducto
diluvio aere sereno turbulentus exaestuat: sed quanto pulchrius est Claudiam
Romanam per tot siccas montium summitates lavacris ac domibus liquores
purissimos fistularum uberibus emisisse et ita aequaliter fluere, ut numquam se
possit desiderata subducere! ille enim dum recedit, limus est, dum venit
insperate, diluvium. quis ergo famosum Nilum urbis nostrae fluminibus non
aestimet esse superatum? quando Nilicolas suos aut veniendo terret aut
recedendo destituit.
5. Verum haec non superflua
commemoratione narravimus, ut possis advertere qualis a te diligentia
perquiratur, cui pulchritudo tanta committitur. qua de re per indictionem illam
comitivam tibi formarum sub magna deliberatione credidimus, ut summo studio
nitaris efficere quod tantis ac talibus rebus respicis expedire.
6. In primis noxias
arbores, quae inferunt fabricarum ruinas, dum sunt quidam moenium importabiles
arietes, censemus radicitus amputari, quia nulla laesio removetur, cuius origo
non tollitur. si quid autem conficiente senio fuerit demolitum, pervigili
celeritate reparetur, ne crescente defectu augeatur nobis causa dispendii.
ductus aquae fortuna tua est, dum incolumis eris, si illa solidaveris,
tantumque apud nos proficis, quantum te illis studuisse probaveris. agat ergo
peritia fidesque tua, ut et constructio fabricae illibata permaneat et aquae
distributio nulla se custodum venalitate subducat.
|