1.
Quamvis nomen tuum ad civitatis te vigilias debeat excitare, ut possis implere
quod diceris, tamen providentiae nostrae solita cautela non deserit, nisi eos
quos ad agendum deligimus, ad parendum quoque suaviter invitemus. quid enim
tibi pulchrius quam in illa urbe operam navanter impendere diligentiae tuae,
ubi tales testes videntur assistere? cautela quidem tua, mox adhibita fuerit,
per patriciorum et consulum ora discurrit: vix te contingit aliquid sollicite
facere et audis proceres cum ammiratione laudare. mediocrem dignitatem regis et
in summa opinione versaris. custos Romanae civitatis diceris, quoniam eam ab
intestino hoste defendis.
2.
Quapropter circa fures esto sollicitus. quos etsi tibi leges punire minime
praecipiunt, tamen eos indagandi licentiam non tulerunt: credo ut quamvis
essent raptores detestabiles, tamen, quia dicebantur Romani, maiori eos
subderent dignitati. utere igitur per indictionem illam praefecturae vigilibus
dignitate. horror tibi poenarum ademptus est, non potestas: nam lex a quo
voluit malos capi ipsum censuit plus timeri. eris igitur securitas soporantium,
munimen domorum, tutela claustrorum, discussor obscurus, arbiter silentiosus,
cui fallere insidiantes fas est et decipere gloria.
3.
Actus tuus venatio nocturna est, quae miro modo si non cernitur, tunc tenetur.
furta magis in furibus facis, dum illos circumvenire niteris quos omnibus
illudere posse cognoscis. praestigii genus est quod agitis, ut latronum
versutias irretire possitis. facilius enim aestimamus sphingae aenigmata
comprehendi potuisse quam raptoris fugacem praesentiam reperire. ille
circumspectus ad omnia, instabilis ad ventura, trepidus ad insidias quemadmodum
potest capi, qui more venti nullo situ cernitur contineri?
4.
Vigila impiger cum nocturnis avibus: nox tibi pandat aspectus et sicut illae
reperiunt in obscuris cibum, ita tu possis invenire praeconium. esto nunc ad
iniuncta sollicitus. venalitas tibi non adimat quod concedit industria. nam
licet haec sub profunda caligine videantur geri, nullus tamen actus est qui
possit abscondi. privilegia quoque tua vel officii deputati ex nostra tibi
auctoritate rationabiliter vindicabis, quia necesse est in tam magna civitate
per diversos iudices agi, quod ab uno non potest explicari.
|