1. Quamvis artes
lubricae honestis moribus sint remotae et histrionum vita vaga videatur efferri
posse licentia, tamen moderatrix providit antiquitas, ut in totum non
effluerent, cum et ipsae iudicem sustinerent. amministranda est enim sub quadam
disciplina exhibitio voluptatum. teneat scaenicos si non verus, vel umbratilis
ordo iudicii. temperentur et haec legum qualitate negotia, quasi honestas
imperet inhonestis, et quibusdam regulis vivant, qui viam rectae conversationis
ignorant. student enim illi non tantum iucunditati suae, quantum alienae
laetitiae et condicione perversa cum dominatum suis corporibus tradunt, servire
potius animas compulerunt.
2. Dignum fuit ergo
moderatorem suscipere, qui se nesciunt iuridica conversatione tractare. locus
quippe tuus his gregibus hominum veluti quidam tutor est positus. nam sicut
illi aetates teneras adhibita cautela custodiunt, sic a te voluptates fervidae
impensa maturitate frenandae sunt. age bonis institutis quod nimia prudentia
constat invenisse maiores. leve desiderium etsi verecundia non cohibet,
districtio praenuntiata modificat. agantur spectacula suis consuetudinibus
ordinata, quia nec illi possunt invenire gratiam, nisi imitati fuerint aliquam
disciplinam.
3. Quapropter tribunum
te voluptatum per illam indictionem nostra facit electio, ut omnia sic agas,
quemadmodum tibi vota civitatis adiungas, ne quod ad laetitiam constat
inventum, tuis temporibus ad culpas videatur fuisse transmissum. cum fama
diminutis salva tua opinione versare. castitatem dilige, cui subiacent
prostitutae: ut magna laude dicatur: 'virtutibus studuit, qui voluptatibus
miscebatur'. optamus enim ut per ludicram amministrationem ad seriam pervenias
dignitatem.
|