Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber VII
    • XI. FORMULA DEFENSORIS CUIUSLIBET CIVITATIS.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XI. FORMULA DEFENSORIS CUIUSLIBET CIVITATIS.

1. Si ad cuiuslibet negotium peragendum talis eligitur, qui consilio et gravitate laudetur, quanto praestantior esse debes, qui suscipis negotia civitatis? nam si periculum est unum decipere, quid erit imparem tantorum iudiciis extitisse? causa enim multorum bene acta nobilitat, quando totum bono proposito agere creditur, qui generalibus desideriis adesse sentitur.

2. Defensorem te itaque illius civitatis per indictionem illam, civium tuorum supplicatione permota, nostra concedit auctoritas, ut nihil venale, nihil improbum facere velis, qui tali nomine nuncuparis. commercia civibus secundum temporum qualitatem aequabili moderatione dispone. definita serva quae iusseris, quia non est labor vendendi summas includere nisi statuta pretia castissime custodire. imples enim re vera boni defensoris officium, si cives tuos nec legibus patiaris opprimi nec caritate consumi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License