Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber VII
    • XII. FORMULA CURATORIS CIVITATIS.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. FORMULA CURATORIS CIVITATIS.

1. Quamvis per se honorabilis habeatur, qui vel minimam sollicitudinem civitati propriae videtur impendere et inter suos magna reverentia perfruatur, qui cives se amare professus est, tamen indubitatus honor est qui nostra electione confertur, quia praeditus bonis institutis creditur, cui aliquid principis auctoritate delegatur.

2. Et ideo ab indictione illa illius civitatis curam ad te volumus pertinere, ut laudabiles ordines curiae sapienter gubernes, moderata pretia ab ipsis quorum interest facias custodiri. non sit merces in potestate sola vendentium: aequabilitas grata custodiatur in omnibus. opulentissima siquidem et hinc gratia civium colligitur, si pretia sub moderatione serventur, ut vere curatoris impleas officium, cum tibi sollicitudo fuerit de utilitate cunctorum. consuetudines autem tibi ex nostra auctoritate defende, quas in eodem loco tuos constat habuisse maiores.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License