1. Si clausis domibus
ac munitis insidiari solet nequissimum votum, quanto magis in Romana civitate
videtur illici, qui in plateis pretiosum reperit quod possit auferri? nam
quidam populus copiosissimus statuarum, greges etiam abundantissimi equorum,
tali sunt cautela servandi, quali et cura videntur affixi, ubi, si esset
humanis rebus ulla consideratio, Romanam pulchritudinem non vigiliae, sed sola
deberet reverentia custodire.
2. Quid dicamus marmora
metallis et ante pretiosa? quae si vacet eripere, rara manus est quae possit a
talibus abstinere. ubi sunt exposita, quae facere potuerunt divitiae generales
et labor mundi, quem inter ista deceat esse neglegentem? quis in causa tali
patitur esse venalis, quando gravissimum damnum potest fieri in pulchritudine
singulari?
3. Qua de re per illam
indictionem comitivae Romanae cum privilegiis et iustis commodis suis tibi
concedimus dignitatem, ut fideli studio magnoque nisu quaeras improbas manus et
insidiantes aut privatorum fortunis aut moenibus ad tuum facias venire iudicium
et rei veritate discussa congruam subeant de legibus ultionem, quia iuste tales
persequitur publicus dolor, qui decorem veterum foedant detruncatione membrorum
faciuntque illa in monumentis publicis, quae debent pati.
4. Officium tuum et
milites consuetos noctibus potius invigilare compelle: in die autem civitas se
ipsa custodit: vigilans enim studio non indiget alieno. furta quidem persuadent:
sed tunc praesumptus facile capitur, cum custos minime supervenire sentitur.
statuae nec in toto mutae sunt, quando a furibus percussae custodes videntur
tinnitibus ammonere. proinde diligentiam tuam devotione laudabili sentiamus, ut
cui nunc laboriosos fasces iniungimus, securos honores postea conferamus.
|